Showing posts with label transcriptiones. Show all posts
Showing posts with label transcriptiones. Show all posts

Sunday, November 19, 2017

Transcriptio sexti colloquii

mendum

vocabulum aptius

quomodo pronuntiari debeat


Anna: Salvete omnes! Hoc est sextum colloquium In foro Romano!

Lida:
Ludi magister, parce simplici turbae:
Sic te frequentes audiant capillati
Et delicatae diligat chorus mensae,
Nec calculator nec notarius velox
Maiore quisquam circulo coronetur.                           
Albae leone flammeo calent luces
Tostamque fervens Iulius coquit messem.

Transcriptio quinti colloquii

mendum

vocabulum aptius

quomodo pronuntiari debeat

Abi: Salvete omnes... iterum! Exoptati venitis ad nostrum quintum colloquium et gratias maximas vobis agimus ut semper, sed praesertim matri Annae quae nos assidue audit etiam si latine non callet. Et dicendum est hoc esse tertium conatum huius diei quia aliqua de causa colloquium non bene cessit antea, ergo utinam bonum sit nunc!

Anna: Ita! Utinam, quaeso!

Transcriptio quarti colloquii

mendum

vocabulum aptius

quomodo pronuntiari debeat

Anna: Salvete omnes! Hoc est quartum colloquium In Foro Romano. Ut semper gratias maximas agimus homnibus qui nos hac septimana audiverunt et nobiscum parumper collocuti sunt. Proh dolor, hodie tantum Abigailem video quia Lida hodie non adest propter ventos in urbe sua. Est sicut in illa fabulla illius Magi Mirabili in Oz. Fabula quoque latine extat, oportet dicere. Et utinam bene se habeat, quia hodie propter tempestates et propter ventos hodie nobiscum non adest. Quid ergo, de qua re loquamur hodie, Abi?

Abi: Hodie igitur loquemur hispanice!

Monday, October 30, 2017

Transcriptio tertii colloquii

mendum

vocabulum aptius

quomodo pronuntiari debeat

Lida: Salvete omnes apud nostrum tertium colloquium! Quomodo te habes, Abi?

Abi: Bene me habeo,  melius quam septimana praeterita quia valde aegrotabam et nunc optime valeo et tu, Anna?

Anna: Ego quoque satis bene me habeo, bene me habeo quamquam sunt calores hic adhuc et multi dicunt esse frigora iam sed mihi adhuc sunt calores et desidero imbres septentrionales. Quid de te Lida? Qua de causa es caerulea?

Friday, October 20, 2017

Transcriptio secundi colloquii

mendum


vocabulum aptius


quomodo pronuntiari debeat





Lida: Conticuere omnes intentique ora tenebant
inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto…


Abi: Felix natalis tibi! Felix natalis tibi!


Anna: Felix natalis Vergilii!


Lida: Felix natalis tibi!


Anna: Bene… Salvete omnes! Hoc est secundum colloquium in foro Romano et ut iam audire potuistis hodie de quadam re loqui velimus, nonne? Abi?

Thursday, October 12, 2017

Transcriptio primi colloquii (emmendatis quibusdam verbis)



mendum


vocabulum aptius


quomodo pronuntiari debeat




Abi: Salvete omnes! Hoc est primum colloquium in foro Romano. Ego sum Abigail et adsunt duae amicae. Salvete!


Anna: Salvete!


Lida: Salvete!


Abi: Quae estis?


Anna: Mihi nomen est Anna. Sum puella Hispana quae in septentrionibus Hispaniae habitat sed nunc ipsum versor in meridiebus, in urbe quae vocatur Granata, ut lauream magistralem faciam. Sum duo et viginti annos nata et nunc non operam do sed lauream magistralem facio ut iure magistra sim in Hispania. Quid de altera nostra amica?

Similia

NOVA PAGELLA FORI ROMANI

Salvete omnes!  Proh dolor haec pagella diu relicta fuit, praesertim quia dificille et incomodum est eam eddere et mutare... et hac de causa...