Friday, October 20, 2017

Transcriptio secundi colloquii

mendum


vocabulum aptius


quomodo pronuntiari debeat





Lida: Conticuere omnes intentique ora tenebant
inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto…


Abi: Felix natalis tibi! Felix natalis tibi!


Anna: Felix natalis Vergilii!


Lida: Felix natalis tibi!


Anna: Bene… Salvete omnes! Hoc est secundum colloquium in foro Romano et ut iam audire potuistis hodie de quadam re loqui velimus, nonne? Abi?


Abi: Sed primum omnium gratias agere auditoribus auditricibusque velimus quia valde miramus miramur fama famam colloquiorum nostrorum tam celeriter allatam esse fere in toto orbe terrarum. Ita, hoc est mirum nobis.


Anna: Ita. Gratias vobis! Etiam nuntiare debemus seriem hanc inveniri posse apud iTunes sed non apud Google Play quia, proh dolor, Google Play tantum fungitur in terra quae vocatur Canada et in septentrionibus Americae (Civitatibus Foederatis), sed non apud nos, ergo nullo modo poterimus illud facere ergo nunc saltem tantum erit et in iTunes et apud Soundcloud. Dolemus, sed sic…


Abi: Ita.


Anna: Nihil facere possumus.


Abi: Ter conatae sumus.


Anna: Ita. Quaeque in alia terra est et nullo modo. Non fungitur in Hispania, non fungitur Pragae et non fungitur in Mexico. Ergo non fieri potest.


Lida: Quoque volumus dicere quod fecimus novam partem in pagellam quae vocatur “Transcriptiones” ubi transcribimus colloquia, sed non pro certo habemus quod quaque transcriptio erit statim post colloquium edita in lucem quia est difficile omnia transcribere ergo pendebit a tempore quod quaeque habebimus ea septimana.


Abi: Et… bene, ut audivistis in initio huius colloquii, argumentum hodirernum est de diebus natalibus cum hodie, idibus octobris, sit dies natalis Vergilii poetae. Primum monstremus diversos modos quibus possumus indicare nostram aetatem. Ad interrogandum habemus…


Anna: “Quot annus natus vel nata es?” sive “Quot annos habes?”


Abi: Et ad respondendum…


Lida: “Octo annos natus sive nata sum.”


Abi: Sive “Octo annos habeo.”


Anna: Sive “Sum puer vel puella octo annorum.”


Lida: Sive “Nonnum annum ago.”


Abi: Ergo Vergilius est MMLXXXVII annos natus.


Anna: Est iuvenis adhuc. Etiam de festo ipso colloqui velimus, id est quomodo nos dies natales celebramus, quid faciamus et talia, nonne? Ergo, Lida, quomodo vos in vestra terra facitis?


Lida: Ut credo nos facimus sicut in plurimis terris, tantum cum familia et cum amicis et cum libo celebramus, sed praesertim celebrantur dies natales cum aliquis habet X, XX, XXX et cetera annos et dies natalis maximi momenti est, apud nos, cum aliquis habet XVIII annos, quia licet ei omnia facere, sicut bibere et gubernare raedam. Quoque habemus rem miram quae non celebratur in multis terris, est dies nominum, quisque habet suum diem quo celebratur et pendet a kalendario.


Anna: Apud nos quoque extant, in Hispania extat dies nominum, sed non tam magni momenti sunt, exempli gratia, ipsa nescio quando sit meus dies, nescio vere quando sit, neque multum celebratur. Quod attinet ad dies natales celebramus, ut patet, multi multum celebrant sed in familia mea non tam multum. Plerumque non multum celebramus, fortasse convenimus, familia, sed non tota, fortasse avia et mater, una mecum, certe, et dulcia edimus plerumque et dona damus, sed non est maximi momenti. Est sicut parva pausa, nonne? Dum res facimus, sed plerumque non multum celebramus. Et vos, Abi?


Abi: Bene nos multas multos mores a vobis Hispanis accepimus. Etiam est illud de nominibus, quia ante aliquot annos homines solebant nomen accipere a die quo nati essent, sed nunc non iam, non multum fit. Et plerique Mexicani diem natalem celebrant una cum familia et cum amicis, et ut fama fert nobis placet festos agere, et semper est copia ciborum neque desunt modi musici et saltationes. Inter mores quos ab Hispanis accepimus etiam est ille de ollis baculo frangendis (id est “piñatas”) quibus in ollis dulcia insunt. Et initio tantum mense decembrio agebatur, postea vero ad celebrandos dies natales puerorum. Et ut verum fatear mihi multum placent et usque ad duodevicessimum annum feci una cum amicis.


Anna: Pulchrum. Et quomodo, Lida, postremum diem natalem celebravisti?


Lida: Quamquam dies natalis meus postremus erat duodevicessus non potui maxima festa celebrare, quia si bene recordor erat dies martis, ergo debui petere scholam. Et quid de te, Anna?


Anna: Bene, ego ut dixi plerumque non multum celebro, sed quia ante duos annos non domi fui (eram in Graecia) mater voluit multum celebrare illum diem (id est postremum diem natalem) cum domi adfui. Et hac de causa paravit rem satis miram. Ego nesciebam quo vaderemus, omnino nesciebam, et illo die mater me usque ad locum ubi sunt raedae longae duxit, et illic, dum eramus in raeda longa mihi monstravit tesseram et petebamus litus, petebamus urbem quam ego nondum videre poteram, fortuna causa quamquam est satis prope, et illo die fuimus illic apud litus, edimus una, et fuimus in loco quod nunc temporis vocatur “spa” (id est salus per aquam, nonne?). Fuimus illic et fuit satis pulchrum, optime se habuit. Vespere tantum petivimus iterum domum et una cum avia edimus et fuimus. Fuit vere pulchrum, nonne? Quid de te, Abi?


Abi: Mihi hoc anno, et fere semper, fit quod Lidae, id est, annos compleo mense Augusto, ergo semper sum in scholis neque licet multa neque tam magna parare. Ergo hoc anno, ipso die mei natalis ad theatrum ivi una cum familia. Sed etiam est pulchrum quia alter e fratribus meis diem natalem habet etiam mense Augusto et est discrimen duorum dierum inter nos, ergo saepissime una celebramus, et hoc anno etiam factum est hoc modo.


Anna: Optime! Etiam formas precandi fortasse dicendae sunt, nonne? Quia certe latine oportet aliquando dicere talia. Ergo, Lida, scisne tu primam formam?


Lida: Bene, necesse est dicere quod haec apud Erasmum inveniuntur. Bene, primum est “quod bonum faustum felix forunatumque sit!”


Abi: Sive “precor omnia laeta tibi!”


Anna: Sive “sit felix et faustum!”


Lida: “precor ut hic annus tibi laetis auspiciis ineat, laetioribus procedat, laetissimis exeat, ac saepius recurrat semper felicior!”


Abi: Sive simpliciter “tibi multa saecula felicissima precor!”


Anna: Sive “precor ut hic dies candidus illuxerit tibi!”


Lida: Sive “precor ut hic sol tibi felix surrexerit!”


Abi: Sive “sit felix exortus huius diei!” Et hac postrema locutio me monet de carmine quoddam notissimo in Mexico, quia illud quod initio in hoc colloquio cecinimus mihi non multum placet, ut fatear. Nos cantamus carmen quod vocatur “Las Mañanitas” et mihi quidem pulcherrimum videtur quamquam de origine sua multum disputatur. Sed ut videtur saeculo XIX primum cantatum est, immo etiam cum saltationibus agebatur. Nunc temporis solemus canere “Las mañanitas” celebranti homini diluculo (id est cum primum sol oritur), hoc est ut eum celebrantem expergefaciamus. Sive priusquam libum secemus candelis accensis.


Anna: Bene, utcumque nolite curare, auditores, quia carmina Latina poterunt quoque inveniri in pagella…


Abi: Etiam dicendum est hoc carmen extare latine a quoddam professore universitatis versum.


Anna: Vocatur “Laudes matutinae”, nonne?


Abi: Ita. Hoc etiam invenire poteritis in pagella.


Anna: Et postremum etiam de donis loquendum est, nonne? Id est, quid maxime placet nobis accipere. Quid tibi placet, Abi?


Abi: Ah, facile! Mihi multum placent feles ergo habeo omnia genera felium domi. Etiam multum placent libri. Etiam memini domum pulcherrimum doni pulcherrimi quem quod accepi anno praeterito a vobis et est parvum ursum parvus ursus toga indutus quem nominavi Augursum.


Anna: Ego quoque.. Id est, mihi est satis facile etiam donum invenire quia si aliquando aliquis donum facere debet est facillimum: vel dulcia, plerumque socolata vel libri. Id est, iam satis, cum hoc ero puella laetissima.


Lida: Mihi est idem, sive dulcia sive libros mihi placet accipere, et est quod accepi ad diem natalem ab amicis, accepi libros.
Si vultis plura de moribus antiquorum legere, potestis legere scriptum quod scripsit Anna et qua Abi benigne neque severe adiuvavit, hoc erit in pagella nostra quae vocatur infororomano.blogspot.com. Et quoque hic potestis invenitre transcriptionem praeteriti colloquii et huius colloquii quoque cum habebimus tempus ad transcribendum. Si velitis nos quidquid interrogare potestis hoc scribere, id est nobis scribere infororomano@gmail.com sive in pagina nostra infororomano.blogspot.com sive in pipiatore @inforoRomano.


Anna: Ergo valete omnes!


Abi: Gratias iterum iterumque...


Anna: Ita… Maximas! Valeatis!

No comments:

Post a Comment

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...