Showing posts with label scripta. Show all posts
Showing posts with label scripta. Show all posts

Sunday, April 18, 2021

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

 

Salvete omnes, auditores lectoresque:

Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Foro, qua de causa ut maxime ignoscatis rogamus.

Haec maxima pausa facta est propter perplurimas diversas res atque difficultates que una casu convenerunt eodem tempore et aliquo modo semper debuerunt praeponi Foro.

In primis, in animo fuit  ferias Paschales adhibere ad colloquia Fori paranda ut sic aliqua saltem, quae iam incisa habemus, audiretis. Hoc ut iam satis constat non tandem factum est, nullo modo fieri potuit nam, ut videtur, omnes eandem res excogitaverunt: ut omnia, quae propter munus et alias res cotidianas fieri non poterant, ea omnia tandem inter illas ferias fierent, hac de causa neque dum operam dabam neque inter ferias, proh dolor, consilium illud primum peragere potuimus.

(Etiam factum est, ut videtur, ut phantasma quodam Annam deluderet cum unum maximum iucundumque colloquium (de quo nihil plura dicamus nunc!) postquam tandem paratum est, omnino destruxerit et amisum sit dum postremo tandem aliquando servabatur… Anna adhuc nescit qua de causa computatorio suo vitam parcuerit tunc… (fortasse quia cum eo adhuc operam dare debeo, alioquin…)

 

Quid nunc ergo? Quid de Foro? Nunc ipsum, donec tot casus et difficultates solvantur, pausam facere necesse erit. Non hoc sibi vult Forum miserum omnino relictum esse sed tantum pausam (longiusculam) nos facere nam pleraeque res, quae nunc omnino Foro obstant, finem habebunt (deis omnibus volentibus!) mense Iunio. Tunc ergo animum intendere poterimus vere in Forum et colloquia iam incisa atque nova consilia (nam consilia veniut, non autem tempus!) parare.

 

Interea, ut patientiam habeatis poscimus. Haec insania rerum finem habebit… aliquando!

Sunday, February 2, 2020

Fabula aleis scripta II: Fabula de Septimo


En secunda fabula praeterita aestate facta cum aleis fabularum... omnia fieri possunt cum illis aleis iucundissimis!

Olim Septimus non audivit suscitabulum neque Gaiam vocantem hora octava. In somniis eius maxima tempestas orta est et tempus effugit; tandem aliquando tempestas perfecit et in somniis vidit sirenen, quae pulcherrime canebat cythara et ille maxime delectabatur. Quia erat in mora ad scholas, ad iudicium advocatus est a magistris. Currens ad scholam casu pedem offendit cum pele musae et cecidit. Amisit ergo sensum et iterum somniavit : nunc autem de nave Troiana sed non tantum navem sed etiam equum Troianum vidit. In somnio vestigia fratris eius vidit, qui Decimus vocatur, eumque salutavit: 

„Da mihi quinque ! “ clamabat frater. Tandem in somnio fratrem ad festum comitavit. Dum in festo erant iterum repente horrida tempestas orta est et propter sonum aquae se concacavit.

In illo ipso loco festi propter ictum fulminis incendium ortum est in quo multi flores mortui sunt.
Propterea quod  Decimus exstinguere ignem potuit, Septimus ei donum praebuit: lagoenam aquae.
Septimus postea Clementiam vocavit et convenerunt apud fontem ad una Brundisium petendum. Brundisii erat magna bibliotheca in domo Clementiae, quae Septimo libros monstravit. Laetus, Septimus cum libris ludebat at inter libros unum plenum veneni invenit. Calidus Septimus suspicatus est et microscopium postulavit sed eodem tempore, sub tecto bibliothecae domus apium erat ex qua una in bibliothecam intravit. Apis puncturam fecit in malo (fructus) Septimi et miser apes effugere conatus est sed soror quaedam Clementiae parvum unicornum habebat, quocum alias sorores pulsabat. Septimus nesciebat quo se verteret quod ex altera parte minabatur apes et ex altera parte sorores inter se pulsantes.

Postremum, domus apium maximam difficultatem habuit et omnes apes in Septimum impetum fecerunt!


Tuesday, January 28, 2020

Fabula aleis scripta I: Iuppiter sine loco secreto

En fabula mirissima atque iucundissima quae casu, fortuna ducente, aleis mente fiximus hac aestate


Zeus (Iuppiter) furtim amore captus est puellae quae in turre erat. Ea quoque laeta erat quia Iovem quoque amabat et tandem una iter per fluvium maximo in cygno fecerunt. ῾Ο δὲ ἣλιος κατήτριβην αὐτῶν et, cum fame confecti essent, ipsum cygnum tandem comederunt. Hac de causa Iuppiter puellam ferre debuit donec tandem aliquando in litus pervenerint…. Quia antea multum comederant, natura eos vocavit et, propter hoc, Pomona postea iratissima fuit, nam postea illo in loco non iam crescebant flores.

Dea irata ergo, ad iudices eos advocavit, qui investigatorem vocaverunt. Iove et puella responsum iudicii exspectantibus, iterum esurientes, tabernam ad glaciem edibilem emendum petiverunt et postea, ut Pomonam, ante dicta iudicum, adiuvarent, Iuppiter ἒσκοπτην τὴν γήν atque omnia illa inmunda depromsit ut rursus illic possent flores crescere.Tunc autem puella amans, quae perspicilla gerebat, ea amisit in terra. Petiverunt ergo sagam ut scirent ubi ea essent at saga in spelunca errans, nihil videre potuit cum necesse esset lucem accendere antea nec esset!.

Interea autem iudices iam consilium iudicii decernuerant et, quamquam custodes publici consilium iudicum nondum sciebant, ad eos pervenerunt puellamque ceperunt nam non poterant deum tenere. Dum custodes cum puella ambulabant, maximi fuerunt calores et casu ad fontem pervenerunt, ubi tandem totum diem manere debuerunt. Interea Iuppiter, adhuc amore captus, vocavit ad auxilium et Troianos, (inter quos etiam numerabatur Aeneas) et Pandoram, (quae secum capsam ferebat ubi malum ex iudicio Paridis latebat). Nescientes autem viam, omnes sine meta ambulabant donec Iuppiter se ad murem quemdam vertit ut puellam sequi possit.

Pervenerunt ad domum iudicum ubi non severos iudices nec puellam tristissimam invenerunt sed illic magnum festum agebant et aquam ex Tiberi bibebant dum ex aliena terra perveniebat maximus quidam iudex ad Iovem iudicandum, at ille, qui aeroplanum gubernabat, nuper didicerat atque aliquandiu viam amisserat. In fine, propterea quod Iuppiter terram in illo loco antea refecerat, iudices causam relinquerunt et sic liberi, gaudentes et amantes Iuppiter et puella exire potuerunt.


Et vos? quam fabulam mente fingeretis si aleae illo ordine heberetis casu? Ecce exemplum alii ordinis!



Wednesday, December 25, 2019

Fabulae Graecae colloquii 79


Ο Κύκλοψ


Τοῦτο τὸ θηρίον ἔχει μόνον ὀφθαλμόν. Μάλα μέγαν ἔστιν. Ἔχει σῶμα ἀνθρωπινόν. Ἔστι μάλα ῾υψηλόν. Οὐκ ἔχει τρίχας ἐν τῃ κεφαλή. Οὐκ ἔχει ὀφρύας. Οὐκ ἔστιν καλή ῥύς αὐτῳ. Ἒχει πολοῦς καὶ ὰγρίους ὀδοντας ἳνα ἐσθίει ἀνθρώπους. Ἔστιν μάλα ἰσχυρός σύν μεγάλαις χείραις καὶ μεγάλοις βραχίωσιν. Ἔχει πολλά πρόβατα καὶ αὐτά φιλάττει.

Ὃταν ὃ ᾽Οδυσσεύς καὶ οἱ ἑταίροι αὐτῶν πάρεισιν. ῾Ο Κύκλοψ καταλαμβάνει καὶ αἰρει τούς ἑταίρους καὶ βάλλει αὐτούς πρὸς τὴν γήν. Καὶ οἱ ἐγκέφαλοι τῶν ἑταιρῶν ἐκρέισιν. Ὁ Κύκλοψ τούς ἐγκέφαλους δείπνει. Καί πίνει τὸν οἴνον τοῦ ᾽Οδυσσέου. Ὁτι μάλα πίνει, ἁλγεῖ τὴν κεφαλήν καὶ μάλα κάμνει. Τέλος δὲ καθεύδει.

᾽Εν τῲ ονείρατι τοῦ: Μάλα κωμάζει, μάλα πίνει καὶ μάλα χορεύει. Ἐν τῲ μεταξύ χρόνῳ ῾ο ᾽Οδυσσεύς λαμβάνει ῥόπαλον καὶ τύπτει τὸν Κύκλοπα ἐν τῴ ᾽οφθαλμῴ. ῾Ο ᾽Οδυσσεῖ δυνατόν ἒστι φεύγειν καὶ ὁ Κύκλοψ γίγνεται τυφλός.


Ὁ ἘΡΓΑΤΗΣ ΚΑΙ ΤΑ ΠΡΟΒΑΤΑ

Ὁ μὲν ἐργάτης ἀροι τούς ἂγρους τῶι ἀρότρῶι, τὰ ἂλλα πρόβατα ἐσθίει εν τῶι λειμώνι. Ὁ μὲν ἐργἀτης ὁρᾶ τὰ πρόβατα καὶ βούλει ἐλαύνειν αὐτά ἐκ τοῦ λειμώνος... ἀλλἀ ἑν τῶν προβάτων, ὁρῶν ἀξίνην ἐν λειμώνι, συνλἐγει τὰ ἂλλα πρόβατα καὶ λἐγει τάδε:

<<Ω, φίλα πρόβατα, πονερότατος ἐστιν ὁ ἐργάτης οὓτος, ὁ ἐμάς δὲ ἐλαύνων ἐκ τοῦ λειμώνος, ἐπει δὲ οὐ εᾶ ἑμάς ἐσθἰειν καὶ διὰ τούτο ταύτηι τηι ἀξίνηι αυτῶν ἀποκτενούμεν!>>

Τούτο εἰδεκότος, ἂλλομεν πρόβατα συνλέγει φρίγανα καὶ βἀλλει αὐτά καὶ κατά τὸν ἐργάτην, ἂλλοδε δρέπανον λαβῶν, κατατέμνει κατά τοῦ ἐργάτου αίδοῖα καὶ τὸν πρόβατον τὸν πρὠτον εἰπόν τὴν ἀξίνην λαμβάνει καὶ ταὐτηι κόπτει τὴν τοῦ ἐργἀτου κεφαλὴν, καὶ ἐκ τῶν αίδοῖων τοῦ ἐργάτου φθίει φιτόν τι καλούμενον “ἐργατόδης”

Monday, July 8, 2019

⚠️Nuntium maximi momenti⚠️

Diu, amici, auditores auditricesque optimae, (et lectores quoque) ut fortasse iam animadvertistis, neque novas incisiones possuimus neque quidquam novum scripsimus in pagella nostra 😟 Haec facta sunt plerumque propter finem anni scholastici, cum nemo vere animum intendere potuisset tam multum in Foro nostro, sed nolite curare nam Forum Romanum adhuc viget!😃🎙🏛🙂

Tuesday, December 25, 2018

De Granata Urbe




Omnibus quae sole ambiuntur, quas ego viderim urbibus, est, meo iudicio, Granata praeferenda.

Haec verba fere in principio epistulae XCV (V libri) Petri Martyris Angleriae inveniuntur. Fuit enim ille vir saeculo XV natus, qui etiamsi Mediolani natus, tandem reges Hispanos, qui vulgo catholicos vocantur, adiuvavit.

Dum Granatae versabatur, epistulas episcopo Toletato illius temporis, Petro Gonçalo Mendocio[1], scripsit. In illa epistula laudem et locum amoenum urbis Granatae inveniuntur. En verba aliqua pulcherrima illius epistulae[2] de quibus postea diutius loquar atque de conspectu ipso meo.

…Omnibus quae sole ambiuntur, quas ego viderim urbibus est meo iudicio, Granata praeferenda. Aëris quippe temperie, quae in alicujas patriae felicitatem imprimis quaerendae est, praecellit. Adverti namque graves minime hic esse calores aestivo  tempore, minime acre frigus hiberno. Nives in  montium cacuminibus  adjacentium, urbi perpetuae, vix ad milliare sextum ex urbe conspiciuntur. Ex nivibus illis, quae facile afferuntur, si forte ardente Julio intensi aliquando

Sunday, September 16, 2018

Fabula graeca aleis scripta

Ὁ Δικαιόπολις ἀναβαίνει ἐπὶ τὴν τραπέζὴν κὰι λαμβάνεται τὴν κυψελὴν καὶ ἀρυθμεῖ τὰ χρέματα ἵνα ὠνεῖται ὠόν.


Ἐν ταῦτα δὲ ὁ ἥλιος φλέγει καὶ κατατρίβει τὴν γὴν. Ὁ δὲ πάππος οὔκετι καθεύδει ἀλλ'οἰκοδωμεῖ. Ἐξαίφνες λίθος μέγας ἐμποδίζει αὐτον καὶ ἀποθνέσκει. Ὁ ἥλιος καταδύνει καὶ ὁ Δικαιόπολις στενάζει διότι μάλα κάμνει.


Ὁ Κύκλοψ τυφλός ἐστι καὶ μένει ἐν τῷ ἄντρῳ καὶ μάλα δακρύει ἐπεὶ οὐ δύναται ἑυρίσκειν τὸν σάκκον ἀλλὰ ἰσχυρός ἐστι καὶ διακόπτει τὴν ὑδρίαν ὅτι οὐ ὁρᾷ αὐτήν. Ἐν ὧ νομίζει περὶ τῆς τοῦ Οδυσσέως νηύς οὐ δυνατός ἐστι λαμβάνειν τὸ χόρτον ἀλλ'ὅμως χορεῖ καὶ μάλα χαίρει ἐχόμενος δείπνον.


Ὁ δὲ Φίλιππος αἰρεῖ τὸν λίθον. Ἔπειτα βοᾷ πρὸς τὴν θάλατταν διότι ὁ Κύκλοψ διακόπτει κεφαλὴν τινα. Τὸ θερίον τοῦ Φιλίππου ἀκούει.

Monday, November 6, 2017

Loquamur de vita nostra quotidiana

Avemus de vobis audire! En index utilium verborum ac locutionum quibus potestis narrare de vestris negotiis quotidianis. 

Tempora anni

  • Ver
  • Aestas
  • Autumnus
  • Hiems

Dies septimanae

Wednesday, November 1, 2017

La Llorona (sive Plorans illa)

Media nocte, ut fama fert, phantasma quoddam per vias errare solet, est enim imago feminae infelicis quae "Vae! Meis filiis!" queritur, terrorem inferens cuilibet mortalium qui eam exaudiet. Etiam ferocissimus quisque, cum primum vesperascit, domum petit. Et qui forte feminam illam aspexerunt, sensus amittunt et vitam.

Narratur esse anima Luisae cuiusdam, quondam formosissima puella quam multi petebant uxorem, neque umquam eam exire domo videbant nisi intempesta nocte. Tunc, foras exibat amantem conveniendi causa (quidam Dominus Nuño de Montes-Claros).

Domus Fausti


In hac domo nemo habitabat, hortus erat plenus herbarum, ubique quies. Sed nocte illic ambulabat phantasma Fausti qui erat magus et quoddam die vocavit Diabolum. Faustus dedit Diabolo animam suam et Diabolus faciebat quicquid Faustus volebat. Cum venit Diabolus ut sumeret Faustum secum, Faustus nolebat et pugnabat cum eo. Diabolus cepit Faustum et fecit magnum foramen in tecto domi. Per multos annos conati sunt claudere foramen sed semper foramen se reaperuit, ergo post aliquot tempus reliquerunt. Cum phantasma Fausti coepit vivere in domo, nemo mansit vivere illic. Nemo volebat adire domum praesertim nocte. Omnes ibant aliis viis ne deberent ire prope domum Fausti.

Monday, October 23, 2017

De Mediolano urbe

Propter illum optimum librum qui nobis Latinam linguam docuit, primum scriptum hoc modo incipiendum est:

Italia in Europa est. In Italia est Mediolanum. Mediolanum oppidum magnum et pulchrum est ubi Anna aliquos dies adfuit.

Mediolanum ergo est urbs in septentrionibus Italiae sita, quae nomen hoc e loco ubi condita est accipit nam, ut dicitur, est in medio cuiusdam regionis.

Haec urbs est etiam inter potentissimas totius Italiae (secunda urbs Italiae post Aeternam Romam est). Quae urbs pro certo multis nota est saltem duobus de causis: et propter conventus vestimentorum qui illic ter vel quater in anno fiunt et propter notissimum ludum nomine pedifolium. De hac postrema res autem nihil dicere valeo cum nulla paene sciam. De vestimentis conventibus autem dicendum est me illa prorsus septimana petivisse urbem in qua conventus maximus fiebat atque me urbem satis plena hominum invenisse, quamquam ipsa nesciens hoc illic adfueram, nuntia Itala dum audiebam prima nocte animadverti.

Monday, October 16, 2017

De carminibus natalicis

Carmen Propertii (ex libro tertio, carmen X):
Mirabar, quidnam visissent mane Camenae,
   ante meum stantes sole rubente torum.
natalis nostrae signum misere puellae
   et manibus faustos ter crepuere sonos.
transeat hic sine nube dies, stent aere venti,
   ponat et in sicco molliter unda minas.

De diebus natalibus

Fere omnibus in terris dies natales hominum celebrantur diversis modis. At illae dies non tantum nostris temporibus celebrantur neque nuper coeperunt homines mores diebus natalibus coniunctos tradere. Quam antiquae sunt consuetudines illae? Et quomodo Romani et Graeci illas dies celebrabant?
Suos et diversos quaeque terra habet mores sed si aliquando lente cogitatis de illis, similitudines perplurimas extare animadvertetis. In multis terris dulcia (plerumque rotunda) eduntur atque candelas super ea ponuntur. Nunquam desunt carmina natalicia etiam si in quibusdam locis notissima mutantur. Dona quoque dantur celebranti homini et multis in locis etiam tres res exoptantur priusquam candelas extinguantur (neque licet quidquid cogitaverimus aperte dicere! Sin aliter postulata nunquam fient!)

Sunday, October 8, 2017

Salutatio

Quae sumus?
Duae amicae: Lída et Anna quarum lingua communis est, et semper fuit, Latina (et Graeca aliquando).
Quaeque in diversis terris habitat atque diversas linguas loquitur, lingua autem Romanorum nos coniunxit amicitia.
Hac ipsa de causa in foro Romano adsumus! Nam in foro Romano omnes congruebant homines ex diversis terris, Romae. In foro Romano latine vel graece colloquebantur et in ipso foro conveniebant una. Ergo bene veniatis omnes!
Quid hoc est?

Similia

NOVA PAGELLA FORI ROMANI

Salvete omnes!  Proh dolor haec pagella diu relicta fuit, praesertim quia dificille et incomodum est eam eddere et mutare... et hac de causa...