Monday, October 30, 2017

Transcriptio tertii colloquii

mendum

vocabulum aptius

quomodo pronuntiari debeat

Lida: Salvete omnes apud nostrum tertium colloquium! Quomodo te habes, Abi?

Abi: Bene me habeo,  melius quam septimana praeterita quia valde aegrotabam et nunc optime valeo et tu, Anna?

Anna: Ego quoque satis bene me habeo, bene me habeo quamquam sunt calores hic adhuc et multi dicunt esse frigora iam sed mihi adhuc sunt calores et desidero imbres septentrionales. Quid de te Lida? Qua de causa es caerulea?


Lida: Ego bene me habeo quia habeo ferias nunc duarum septimanarum et sum caerulea, quia soror mea minima, quae habet sex annos, ludebat cum coloribus in facie meo mea. Conata est pingere flores sed non bene cessit.

Abi: Tibi convenit color caeruleus, et ut verum dicamus, nunc sumus duae puellae caeruleae in hoc colloquio nam ego sum caerulea capillis.

Anna: Etiam antequam verum colloquium incipiamus, gratias agere velimus, ut semper, hominibus qui nos iam sequuntuur in pipiatore, quia hodie mane ego animadverti nos iam habere centum homines nos sequentes in pipiatore Ergo gratias maximas. Nescio quot sint nunc, conabor aliquando videre, sed hodie mane erant centum et gratias maximas agimus.

Abi: Bene! Argumentum hodiernum est de itineribus. In primo colloquio fortasse diximus nos habuisse parvas difficultates ad conveniendum et colloquendum…

Anna: Minimas!

Abi: Ita, minimas. Etiam fuit propter iter quod Anna fecit in Mediolanum. Ergo quidni, Anna, nobis dicas: quid est Mediolanum? Et ubi est?

Anna: Bene, Mediolanum est urbs quae est in septentrionibus Italiae sita. Est urbs satis magna, nisi fallor, est secunda post Romam ergo est satis magni momenti. Ut dixi, nomen est latinum “Mediolanum” id est, est in medio sita hac de causa vocatur sic sed nomen Italice nisi fallor est Milano.

Lida: Et propter quam causam est Mediolanum notum?

Anna: Pleumque duabus de causis: propter conventus vestimentorum, ut ita dicam, et etiam propter pedifolium, plerumque propter pedifolium ergo… vere etiam aliis de causis sed plerumque homines hac de causa noverunt urbem. Prorsus nunc, propter vestimenta memini me prorsus illa septimana vestimentorum, ut ita dicam, adfuisse et ego nesciebam, id est, petivi casu illa septimana, omnino nesciebam fore illa septimana, ergo fuit fortuna.

Abi: Et num sola iter fecisti, Anna?

Anna: Non, una cum matre.

Abi: Et quomodo pervenistis in urbem? Pedes an eques?

Anna: Dracone nonne?! Non! Aeroplano vere. Eques?
Petivi aeroplano ex urbe mea vere petivi. Fuit bonum quia non debuimus mutare aeroplanum et alia, fuit bonum iter.

Lida: Ita, si petivisti eques fortasse adhuc colloquia non habuimus haberemus

Anna: Fortasse non, pro certo!

Lida: Qua de causa petivisti Mediolanum?

Anna: Visendi causa vere. Quoque anno conamur et mater et ego petere urbem quandam et videre, lustrare eam.
Mater quoddam die venit in cubiculo et interrogavit statim quid ego de urbe Mediolano scirem et tantum dixi extare aliquid de vestimentis, esse urbs urbem Itala Italam et pauca alia, nonne? Et mihi dixit se invenisse iter optimum ut peteremus Mediolanum ex urbe nostra et, quia nondum feceramus iter hoc anno, voluimus petere. Hac de causa petivimus, non est alia causa.

Abi: Pulchrum! Et qualis est urbs?

Anna: Est satis magna. Ut dixi est secunda nisi fallor post Italiam. Post Italiam? Post Romam in Italia! Et vere est satis pulchra. Multi putant... bene, amici mei multi dicebant nihil illic extare. Certe, si comparatur cum Roma aut cum Florentia nihil habet nonne? Sed est vere pulchra  quia quidquid habent, monumenta et alia, quidquid habet servaverunt, optime servaverunt! Et nescio, est urbs quae optime fungitur quoddamodo. Potes ambulare huc illuc et nescio, pulchrum est. Mihi multum placuit. Etiam quia nunquam fueram in septentrionibus Italiae ergo placuit, multum!

Lida: Erantne multi advenae?

Anna: Erant sed non tot ut Romae videram. Sunt advenae, certe, et plerumque illa septimana quia, ut dixi, casu fui illa septimana vestimentorum, ut ita dicam, ergo erant perplurimi homines sed etiam erant perplurimi discipuli universitatis ergo quoddammodo non tantum advenas inveni sed etiam Italos et hoc mihi pulchrum visum est quia sic potui ipsam urbem videre nonne? Non tantum monumenta.

Abi: Et dixisti aliquid de aedificiis nonne? Suntne aedificia Romana etiam?

Anna: Sunt sed pauca quia proh dolor multum perdiderunt vel multa aedificia Romana adhiberunt ut facerent alia aedificia, id est, alia aedificia Christiana et alia. Ergo erat, exempli gratia, ecclesia rotunda satis pulchra, vere pulcherrima (ignoscite, sed non memini nomen nunc). Et quamquam mihi pulcherrima videbatur, non poteram nisi cogitare parietes et alia esse Romana, quia usi sunt rebus Romanis. Sed sunt aliqua, sunt columnae et alia pauca illic sed si comparatur cum Roma non, non sunt tot res.

Lida: Et quos prorsus locos lustravisti?

Anna: Perplurimos! Vidimus ecclesias, vidimus alia monumenta… id est. Tantum loquor primum de Mediolano quia vidimus Mediolanum et vidimus etiam Veronam, Bergamum et aliam urbem quam non memini nunc, ignoscite me mihi; lacum, quod qui vocatur “Como” et aliquid aliud sed non memini. Sed in Mediolano urbe, vidimus plerumque ecclesias, vidimus monumenta et est etiam castellum illic satis pulchrum. Et ut semper fit in Italia nonne? Nescio an vobis fiat, sed mihi fit ut, exempli gratia, Romae ambulem et aliquando, sic sponte, invenis ecclesiam illic possitam, neque est in chartula, neque tibi dixerunt illic extare ecclesiam sed invenis unam. Et Mediolani etiam accidit, nonne? Ego ambulabam huc illuc. Aliquando inveniebas sic aedificium pulcherrimum aut videbas ecclesiam et videbas in chartula ipsa et non aderat. Quia sunt tot res ut non (sint)... ergo quid vidisti? Omnia! Omnia quae potui.

Abi: Certe. Et vidistine tabulam illius Leonardi notissimam?

Anna: Cenae?

Abi: Ita

Anna: Ita, vidi. Quamquam dicendum est esse difficillimum intrare quia sunt tot homines, qui volunt illam tabullam videre, ut non possis fere per totum diem petere. Sed tandem aliquando habui fortunam et potuimus, et mater et ego, videre eam, ita. Etiam videre volebam quia in schola mea perplurimos annos habuimus illam ipsam tabulam. Bene, ipsam tabullam non! Sed quoddamodo “copiam”. Habuimus tabulam illam in triclinio scholae. Ergo ego diu videram et vere volebam videre verum.

Lida: Fuitne difficile vias ac monumenta reperire? Fuit opus auxilio?

Anna: Non multum quia aliquid bonum habet illa urbs, id est, quoddammodo tramen subterraneum optime, immo optime maxime, fungi. Ergo fere non necesse erat ut ambulares si nolebas. Sed etiam si ambulabas plerumque erat satis facile. Poteras invenire omnia. Verum est ad alias urbes petendas me debuisse auxilium petere, auxilium postulare, quia (quommodo dicam?) id est, locus ubi sunt tramina (tramina non subterranea, sed tramina tantum) est maximus aut mihi saltem videbatur maximus quia in urbe mea est minima res, ergo dum petebamus huc illuc vere debui interrogare quomodo fungerentur res, ubi essent loci et omnia quia non valebam omnia invenire. Praeter hoc… etiam bonum est quia quod multi volebant adiuvare, nullam habent difficultatem. Plerumque in ipsa urbe est satis facile ambulare.

Abi: Optime. Et dum eras illic qua lingua locuta est? Calles italice an latine locuta es?

Anna: Ambo vere. Id est, ego vere conabar italice loqui omnibus. Quia si sum in italia volo exercere linguam italicam sed aliquid bonum vel malum (pendet a conspectu) factum est: id est, omnes, fere omnes illic loquuntur hispanice ergo statim cum animadvertunt te loqui hispanice, id est, te loqui miro modo italice, statim loquuntur tecum hispanice, quod est optimum quia vere gratias maximas ago Italis, id est, multum adiuvatis, sed si, sicut ego, tu vis exercere linguam Italicam non potest! Quia statim te respondunt in tua lingua! Ergo non, fere non potui Italice loqui hac ipsa de causa, quia ego conabar et statim loquebantur mihi hispanice fere ubique, quod maximas gratias egi, fuit iucundum. Et etiam locuta sum latine quia conveni Alexandrum, Alexandrum Veronensem, in urbe sua pulcherrima, Veronae. Conveni quia petivi Veronam et vidimum urbem totam pulcherrimam quoque, parvam sed est pulcherrimam. Potuimus colloqui una et prandium sumpsimus latine loquentes.

Abi: Gaudeo!

Anna: Etiam nisi fallor nunc ipsum Alexander edidit sermonem. Bene, sermonem suum prorsus nunc dum loquimur, quia accepimus nuntium sed non potuimus audire adhuc quia nostrum facimus ergo…
Bene, ne tantum ego loquar, etiam de aliis rebus colloqui vellimus nonne? De allis locis quos visitavimus et alia ergo, Lida, dicas mihi quae urbe urbs vel terra maxime tibi placuit?

Lida: Est difficile dictu quia omnia maxime mihi placuit sed, exempli gratia, quod mihi placuit multum  visitare et quod saepe visitamus, est meridies Galliae ubi invenimus lacum ubi sunt nulli advenae, tantum Galli veri qui habitant illic et sciunt de hoc loco  et est pulcherrimum. Et illic nobis valde placet cum familia petere, natare, in lacu cum piscibus.

Anna: pulchrum!

Lida et Anna: et quid de te Abi?

Abi: Ita, etiam est difficile dictu quia sunt tot loca quae vidi pulcherrima. Sed peregrinatio, quae mihi maxime placuit, fuit ea quae feci abhinc ante tres annos in Italiam quoque. Fuit optimum quia fuit prima ocasio qua ego sola iter feci et quod ipsa paravi, id est ego decrevi rationem rerum visendarum et ita porro. Consilium erat videndi ea opera de qua tam multum didiceram in scholis historiae artis ergo visitavi Venetias, Ravenam, propter aedificia Byzantina, quae sunt pulcherrima, id est, ego valde delector operibus tessellatis et etiam petivi Florentiam, Bononiam et Senam, ut oculis meis possem videre quot opera possem ab illo Michaeli Angelo facta. Ita, fuit pulcherrimum. Memini me multum ambulavisse sed prasertim oculos pavi.

Anna: Pulchrum! Et quae terrae velitis visitare adhuc?

Lida: Nunquam fui post Oceanum, id est in America septentrionali nec meridionali, ergo fuerit esset pulchrum aliquando pulchum visitare illas partes.

Abi: Et te recipere. Utinam venias!

Lida: Et quid de te, Abi?

Abi: Ita, mihi adhuc in votis est Graeciam visitare sed etiam Constantinopolim propter aedificia et architecturam. Certe, etiam esset pulchrum vos visitare.

Anna: Hoc volebam dicere! Id est, quid est hoc? Venias! Non sum tam procul si comparatur cum Lida. Id est tantum est Oceanus in medio, non est terra!

Abi: Et tu, Anna? Quas terras velis adhuc visitare?

Anna: Est difficile dictu quia ego iam petivi perplurimas, Deo gratias, sed fortasse mihi deest bene videre Galliam  sed ad hoc necesse est ut cum alio homine sim, quia ego non loquor gallice ergo, si vis videre Galliam, illa est difficultas, ergo, Lida, quaeso, venias mecum aliquando! Sed nescio, vellim omnia videre aliquando, desunt Meridies Italiae, nunquam, sicut Lida, nunquam petivi alteram partem Oceani… est pulchrum sed est nimis procul quoque ergo me aliquantilum taedet adhuc tale iter facere. Nunc autem quae terrae non nobis, non vobis potius placuit placuerunt? Lida?

Lida: Non visitavi terram, quae mihi non placuisset. Mihi omnes multum placuerunt. Nescio si an vellem in omnibus vivere, sed multae mihi placuerunt tantum ad visitandum.

Anna: Abi?

Abi: Est idem, quia non memini terra terrae quae non placuisset [sed est verum quod dicebas tu, Anna: interdum sumus in aliquo] loco et invenimus aedificia, invenimus res pulchras, quas nesciebamus, quas ignorabamus. Etiam si non sunt in chartula est pulchrum ipsa reperire talia.

Lida: Ego prorsus hoc facio adhuc Pragae, etiam si hic totam vitam ago, est pulchrum in sinu urbis ambulare et sunt aedificia Mediae Aetatis, licet intrare in domum et videre parvos hortos in media urbe, quod est pulcherrimum.

Abi: Ita, verum dicis, hoc est quod ego facio Mexicopoli quia non semper datur ut possim itinera facere, ergo mente fingo me esse advena in mea urbe et visito locos quos non antea noveram et sic.

Anna: Ego nunquam hoc feci in mea! Sed aliquando debeo ut videtur.

Abi: Ita, conare!

Anna: Ita, ut videtur tantum ego habui difficultates in terris alienis.

Abi: Quas difficultates habuisti?

Anna: Plerumque in Graecia, nonne? Vos iam scitis. Aliquando de hac re loqui debeo coram omnibus.

Lida: Ita, est ad totum colloquium tantum!

Anna: Ita est colloquium Annae tantum! De difficultatis difficultatibus Graecorum, insanorum Graecorum potius!
Illic plerumque, aliter non, non habui difficultates. Ut credo, finem faciamus iam nonne?

Abi: Ita, fortasse. Sed vellimus nuntiare: mox et transcriptio secundi colloquii et novum scriptum de Mediolano, ab Anna scripto, erit in pagella nostra ut legatis.

Anna: Et ignoscas, Alexander Veronensis, si hoc audis sed nondum de urbe tua pulcherrima scribere potui. Id est, volo sed non habui tempus, tantum erit de Mediolano. Ergo finem faciamus, nonne? Valete omnes


Abi et Lida: Valete!

No comments:

Post a Comment

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...