Thursday, October 12, 2017

Transcriptio primi colloquii (emmendatis quibusdam verbis)



mendum


vocabulum aptius


quomodo pronuntiari debeat




Abi: Salvete omnes! Hoc est primum colloquium in foro Romano. Ego sum Abigail et adsunt duae amicae. Salvete!


Anna: Salvete!


Lida: Salvete!


Abi: Quae estis?


Anna: Mihi nomen est Anna. Sum puella Hispana quae in septentrionibus Hispaniae habitat sed nunc ipsum versor in meridiebus, in urbe quae vocatur Granata, ut lauream magistralem faciam. Sum duo et viginti annos nata et nunc non operam do sed lauream magistralem facio ut iure magistra sim in Hispania. Quid de altera nostra amica?


Lida: Salvete! Ego sum Ludmila sed omnes me vocant Lida. Sum duodeviginti annos nata, habito Pragae in Bohemia, et sum discipula in lyceo Gallico, et operam do sicut magistra, et fero auxilium parvis pueris.


Abi: Salve Lida! Salve Anna! Ut dixi ego vocor Abigail et habito in urbe Mexicopolitana. Ego sum viginti et quinque annos nata et quamquam operam dedi historiae in universitate, ego munere fungor magistrae magistra linguae Hispanicae. Etiam operam do in linguis ediscendis et tradendis... Et hoc de me satis est. Anna?


Anna: Bene, etiam opportet dicere nos iam amicae amicas diu fuisse, nisi fallor quattuor annos fere. Nos novimus aestate, latine discentes, latine loquentes iam. Nunquam (fere) nunquam in aliis linguis locutae sumus et nos cognovimus aestate in Academia Vivario Novo nonne? Id est in scholis aestiivis. Hac de causa dicimus lingua Latina nos coniunxisse amicitia, quia vere semper latine locutae sumus et tandem aliquid una facere voluimus.
Etiam velimus dicere quomodo nos et quando nos coeperemus coeperimus latine colloqui et lingua Latina linguae Latinae studere nonne? Ego coepi iam in lyceo et in universitate quia sic operam do, sed ego primum tantum grammatice didici, proh dolor! Id est methodo quod quae dicitur “traditionalis” hoc quod notum est. Proh dolor numquam… postea novi aliam formam et mansi ut patet et multum placuit. Vos autem quomodo didicistis?


Lida: Ego didici iam cum eram sex aut septem annos nata quia mater mea magistra linguae Latinae erat et didici cum libro Famila Romana ergo erat aliquantulum in medio intra inter modum grammaticae et modum vivam vivum.


Abi: Lida, iam quotiens legisti illum librum Familiam Romanam?


Lida: Ter in Academia vobiscum et bis cum didici sola, ergo quinquies.


Anna: Ego iam… id est vobiscum legi iam Livium ter et iam satis! Ergo non mente fingo legere quinties quinquies! Macte virtute!
Tu autem Abi, quomodo didicisti?


Abi: Ita, ego ut dixi operam dedi historiae et semper res Romanae Graecaeque studium excitabant et decrevi me debere eas linguas discere aliquando. Qua de re ipso anno quo vos cognovi, id est bismilesimo decimoquarto, coepi operam dare linguis. Et erat grex discipulorum in universitate mea, et ii discipuli integrum annum degerunt etiam in academia et tradebant methodum directam, ergo haec est unica methodo qua ego usa sum.


Anna: Ego non, proh dolor! Vere habetis fortunam maximam!


Lida: Bene, volebāmus maximas gratias agere Alexandro Veronensi, qui habet Sermones Raedarios, qui nobis dedit consilium hanc paginam incipiere et quem cognovimus hoc anno Matriti in conventu Caleo in quo una cum Anna fuimus.


Anna: Salve! Gratias maximas!


Abi: Et ego gratias velim agere illo Alexandro Veronensi, quamquam ipsa non novi eum quia - proh dolor! - non licuit mihi aestatem agere in Hispania sed bene memini amicas meas pelliculam mississe; ope Whatsapp; ridentes et gaudentes...


Anna: Satis longa!


Abi: Satis longa pellicula erat in qua nuntiabant se colloquium habuisse cum Alexandro qui eis dedit consilium colloquia agendi. Ego delectata sum et decrevimus hoc facere.
Bene, consilium nostrum his in colloquiis praesertim est linguam exercēre quia non semper datur ocasionem ocasio latine loquendi. Etiam, si possumus prodesse aliis erit optimum, qua de re potestis legere verba nostra et audire in pagella quae… quomodo vocatur?


Anna: Ita, est infororomano.blogspot.com (bene, .es .mx …mutat.) Pendet a terra ubi sis, sed ita, .com bene habet.


Abi: Bene, ergo hac in pagella conabimur linguam exercēre in loquendo et in scribendo. Fortasse aliquando erunt exercitia quae nos ipsae solvemus quia, ut diximus, sumus discipulae et nunquam desinimus operam dare linguae Latinae.  Et quid aliud?


Anna: Aliquando, cum sit tempus nonne?


Abi: Ita, proh dolor non possumus promitere nos colloquia edere edituras esse in lucem quaeque quaque hebdomada quia sunt multae difficultates, nonne?


Anna: Ita, vere, ut verum dicam hoc consilium ortum est iam mense Augusto, id est post conventum Caelum, sed vere non potuimus quidquam facere diu quia, ut ita dicamus, habuimus parvas difficultates nonne? Id est, interfuerunt…


Abi: Apud me fuerunt duo terrae motus. Apud vos?


Lida: Ego aegrotabam per longum tempus et postea mihi non fungebatur rete omnium gentium.


Anna: …et ego semel feci iter et postea debui lares trastulere transferre in urbem Granatam. Ergo ut videtis nobis est facillimum convenire quaque septimana. Quia iam intersunt omnia.


Abi: Sed conabimur.


Anna: Ita, conabimur. Hoc pro certo.
Bene etiam dicendum est alii alios homines certe etiam posse partem capere hac in pagella. Id est sine ulla cura, sine difficultate. Quia vere sumus in foro Romano nonne? Omnes conveniemus hic et omnes possumus partem capere, hoc est bonum. Si fieri potest, certe, quia est pagella latine facta, si fieri potest, quaeso, scribite nobis latine vel graece et, (nescio), potestis vel menda (utinam non sint multa!) sed menda invenire, vel consilia nobis dare, interrogare quiquid velitis… (nescio) proponere exercitia, proponere aliquid ut faciamus, proponere colloquia quoque. Sed si (ali)quis nondum valet latine tam expedite scribere vel colloqui etiam potest nobis in multis linguis loqui quia omnes una fere undecim nonne? Non, tredecim linguas possumus adhibere ergo potestis…


Omnes una: Hispanice, anglice, lusitanice, italice, bohemice, germanice, gallice, lingua Slovaca, lingua Polonica, in lingua Graeca hodierna, et lingua Vasconica…


Anna: ...colloqui. Ergo ut videtis est parva maxima insania.
Postremum, etiam conemur quaque septimana vel scriptum vel colloquium in lucem edere sed, ut iam audire potuistis, sunt perplurimae facienda, sunt perplurimae difficultates... ergo fortasse non semper poterimus sed conemur, quia consilum vere est exercere et frui lingua Latina. Ergo, utinam placeat hoc! Valeatis omnes!


Abi: Valete quam optime!


Lida: Valete!


Anna: In proximum!

No comments:

Post a Comment