Sunday, November 19, 2017

Transcriptio quarti colloquii

mendum

vocabulum aptius

quomodo pronuntiari debeat

Anna: Salvete omnes! Hoc est quartum colloquium In Foro Romano. Ut semper gratias maximas agimus homnibus qui nos hac septimana audiverunt et nobiscum parumper collocuti sunt. Proh dolor, hodie tantum Abigailem video quia Lida hodie non adest propter ventos in urbe sua. Est sicut in illa fabulla illius Magi Mirabili in Oz. Fabula quoque latine extat, oportet dicere. Et utinam bene se habeat, quia hodie propter tempestates et propter ventos hodie nobiscum non adest. Quid ergo, de qua re loquamur hodie, Abi?

Abi: Hodie igitur loquemur hispanice!


Anna: Non!

Abi: Fortasse non, non est bonum consilium nam iam olim conatae sumus (nescio qua de causas causa), mirum est sed non melius nos latine intellegimus quam hispanice.

Anna: Ita, fiebant res miras mirae propter verba dum loquebamur.

Abi: Propter verba sed propter mores… videntur esse linguas omnino diversas.

Anna: Ita! Ergo melius latine iam! Relinquamus latine melius.

Abi: Ita, fortasse postea loquemur de lingua nostra.

Anna: Ita! Praeterea dicendum est nunc adesse etiam (non hic sed in altero cubiculo huius domi) puella quae etiam ex Novo Mexico venit sicut ille Jason, qui apud Quomodo Dicitur loquitur nonne? Ut credo venit ex eadem urbe, nisi fallor, nondum interogavi eam quia non tam bene loquitur hispanice quamquam est hic ut discat linguam Hispanicam.

Abi: Num latine loquitur?

Anna: Non proh dolor non! Iam ei eam interrogavi sed non, non loquitur neque scit de methodo nec quidquam. Loquitur multas linguas sed non illas quas ego loquor, est mirum. Nisi linguam Germanicam. Anglice et Germanice bene habet.
Hodie autem dicendum est Abi plus locuturam esse quam me, quia hodie loquamur de quadam re de qua Anna, (id est ego) nihil, nihil scio. Ergo, doce me, oh magistra!

Abi: De qua re?

Anna: De qua re? De Die Motuorum nonne? Quid fiet hoc mense?

Abi: Mox. Non prorsus hoc mense sed iam incipiunt.
Bene! Ergo, primum dicendum est quando celebretur nonne? Ergo Dies Mortuorum apud nos (saltem) celebratur die primo et die secundo mensis Novembris. Qui apud Christianos sunt Die Omnium Sactorum et Die Omnium Fidelium Defunctorum. Ergo, hic dies est fortasse festus quem maiore studio ego exspecto in anno, et quisquis umquam fuerit in Mexico (an saltem viderit) scit hoc esse aliquid quod incitat multum.

Anna: Etiam si habes amicas Mexicanas iam novisti quoque.

Abi: Certe! Et multi dicunt Diem Mortuorum esse Mexicanissimum omnium festorum quia origines trahit a veteris Mexicanis, id est, ab incolis huius terrae et partim verum est... sed partim. Sed ex maiore parte, mores quos servamus accepimus, ut solet fieri, ab Hispanis. Ergo mirum est Anna non nosse de hac re, sed ego docebo.

Anna: Ita!

Abi: Bene, antiqui Mexicani, id est, ii qui habitabant in medio Mexico erant praesertim agricolae, ergo kalendarium eorum pendebat a frugibus et erant dies quibus solebant festos agere ut gratias referrent animis mortuorum, quorum quarum auxilio, fruges crebantur augeri. Et iis, mortuis, licebat brevi tempore redire et gaudere una cum vivis. Erant eo tempore plus uno die. Erant saltem tres dies ad memorandas animas mortuorum... vel duo. Inveni esse alterum diem ad pueros et alterum ad adultos. Alter, mense Augusto agebatur, et alter fortasse autumno. Sed cum cum Hispani venerunt huc et novas religiones instituerunt indigenae…

Anna: Ups!

Abi: ...indigenae quodammodo conabantur servare mores suos. Qua re, diem primum sumpserunt ad pueros et diem secundum ad adultos et hoc usque ad hoc tempore fit hoc modo, saltem ego semper sic audivi a matre mea et a maioribus meis. Ergo reditus mortuorum non maerore neque tristitia gerimus, immo vero laetamur et festum paramus multis cum coloribus et fortasse mirum videtur multis hominibus esse imagines calvarum et talia in urbe quae plerumque terrorem infundunt in hominibus homines. Sed...

Anna: Maxime!

Abi: Apud nos est ocasio laetandi tantum.

Anna: Mente finxi calvas saltitantes.

Abi: Fieri potest, immo fit, heri prorsus… sed bene, pergam. Maximi momenti sunt altaria, quae quocumque te vertas, vides: et in via et in museis et domi. Altaria e pluribus tabulatis constant numero a duo usque ad septem, quibus significantur gradus ad caelum (saltem hoc potui legere). Et in iis apponuntur multa genera rerum quorum quarum praestantia sunt imagines sactorum, imagines mortuorum, candelae, salis, aqua, panis, cibi, flores et dulcia. Et dum quaerebam origines unius cuiusque rei, rem miram inveni. Est aliquid quod attinet ad Europam: [ut] videtur saeculo XIII intituto Die Omnium Sactorum, templa solebant ostendere reliquias sanctorum quas habebant, ergo saltem in Hispania et in Italia, homines solebant etiam parare cibos et dulcia, forma similes reliquiorum reliquiarum, et hac de causa nos nunc habemus et panes, osibus similes, et calvae calvas e sacaro factas… et comedimus, mirabile dictu! Sunt enim perplurima, quae orta sunt in Europa sed quae non iam vigent. Sed apud nos… id est, nos accepimus et, mutatis mutandis, perpertuamus.
Idem fit cum lingua, nonne? Paucos ante dies, legebam aliquid de lingua Hispanica, quae qua Mexicani loquuntur et dicebat scriptor esse composita compositam ex tribus partibus: Prima, ea quae qua Hispani non iam utuntur; secunda, quae quam accepimus ab antiquis Mexicanis; et tertia, quae quam accepimus a vicinis nostris, id est, a Civitatibus Foederatis.

Anna: Ergo haec est causa qua ego fere non possim te intelligere nonne?

Abi: Ita haec est causa! Neque ego te intellego interdum. Quia dicendum est Anna non modo latine
celerrime loqui sed etiam hispanice.

Anna: Ita! Si putatis me latine satis celeriter loqui, primum omnium ut ignoscatis posco, sed non audivistis me loquentem hispanice. Vere non audivistis!

Abi: Melius latine pergamus nonne?

Anna: Ita, ita, melius!

Abi: Non te interrogavi num ea quae nuper retuli adhuc agantur in Hispania.

Anna: Ego saltem non novi. Bene, ut dixi ego fere nihil de hac re scio. Id est, in Hispania est festum die primo mensis Novembris sed non multa alia scio quia hoc tempore iam non tam multum celebratur. Antea ita, antea erat maximi momenti, id est, aviae, exempli gratia, meae, est maximi momenti, sed nunc non tam multum celebratur neque quidquam facimus. Fortasse extant dulcia sed saltem in mea regione non. Plerumque tantum illo die (id est, die primo mensis Novembris) petunt homines plerumque cementeria. Petunt et dant flores mortuis et talia. Talia fiunt sed non maximae res fiunt, bene, saltem non apud me. Celebramus aliquantum et est festum (quia est dies in quo operam dare non debemus) sed non significat nos aliquid aliud facere.
Dicamus fortasse quid nobis placeat et quid non, nonne?

Abi: Ita, dicamus. Quid tibi placet?

Anna: Nescio, quia vere nunc temporis est quodammodo confusio parva inter postremo die postremum diem mensis Octobris Octobrii et die primo diem primum, nonne? Quia ut iam omnes omnes scitis ut credo, postremo die huius mensis celebratur quodammodo festum non tam Hispanum et tunc temporis multi petunt vias miro modo induti et talia, sed quod non multum placet est quod vere non est festum quodammodo nostrum, quamquam ut iam audivistis habemus aliqua sed non tam multum celebratur apud nos. Etiam quia homines nunc temporis quodammodo celebrant sicut carnavalia. Non est idem, nonne? Ergo cauponae, exempli gratia, plerumque faciunt ut capiant... ut habeant pecuniam et alia, ergo non multum placet quia non pertinet ad nos et neque festum habemus! Ergo ego saltem die tricesimo primo universitatem petere debeo, quod maxime piget. Ergo non tam multum faveo.
Quo placet est saltem die primo adhuc mores manserunt parumper, ut dixi non multum sed manserunt et etiam  placet quia non debeo petere universitatem. Et ignoscite sed hac septimana hoc erit miximi momenti quia die Iovis debeo opusculum dare magistro et si non haberem illum diem non habuissem haberem tempus fortasse. Hac septimana valde gaudeo propter hoc.
Quid tibi placet, Abi, et quid non?

Abi: Etiam apud nos sunt qui dicant mores non iam ad nos pertinere, sed hoc mihi non multum placet quia ab initio non nostri mores sunt. Nuper dixi perplurima nos sumpsisse ab Hispanis; quaedam etiam ab antiquis Mexicanis. Sed non est modus quo possimus discerenere inter ea. Quod placet est quod quodammodo mixturam fecimus et non iam attinet tantum ad Mexicanos et non tantum ad Hispanos sed ad omnes, nonne?
Bene, hoc est quod mihi placet sed etiam apud nos fit ut multi pueri praesertim sint in viis postulantes dulcia more Americano. Et etiam hoc placet, id est, mihi non est causa qua non debeamus hoc facere.

Anna: Ita, sed apud nos hoc non faciunt pueri ergo fortasse hac de causa non tam multum placet quia nihil est nisi festum alienum ergo, si essent dulcia in medio ego essem laetissima.

Abi: Memini me puella quoque hoc fecisse sed non per multos annos, sed ita placebat et etiam placet vestes miras induere.

Anna: Mihi non placet neque vestes induere neque umquam petivi vias postulantem postulans dulcia. Hac de causa fortasse, quia sic placeret.

Abi: Fortasse necesse est conari

Anna: Fortasse… iam fortasse non, iam est nimis sero nonne?

Abi: Fortasse… ergo, si non hoc, quid facies hac septimana?

Anna: Ut dixi debeo opusculum perficere, dare magistro die Iovis, insanire maxime quia die Dominica… Domenica (ignoscite) Dominica debeo etiam opusculum alterum dare, (id est, rete ut patet) et talia. Non est iucundum. Ignoscite sed non erit septimana iucunda. Operam do in universitate quam maxime et est insania maxima nunc temporis. Fortasse postea bene se habebit, sed nunc deliro maxime.
Quid de te? Tu saltem aliquid iucundum facies nonne? Habebis dulcia et alia.

Abi: Ita, mihi quoque sunt scholae recitandae hac septimana sed inveniam tempus ut faciam quod velim quia sunt permulta facienda in urbe his diebus. Sunt altaria maxima in universitate, etiam in museis, in via... sunt pompae etiam… et hoc est mirum praesertim quia nescio an vidisses illam pelliculam Americanam quae vocatur 007?

Anna: Non.

Abi: Non est maximi momenti sed in ea pellicula, vir ille fuit in Mexico dum pompa propter Diem
Mortuorum agebatur. Sed hoc non...

Anna: Itane?

Abi: Quotienscumque pelliculae sunt in Mexico, est Dies Mortuorum.

Anna: Bene.

Abi: Semper, semper.

Anna: Nunquam animadverti, debeo quaerere.

Abi: Videas. Sed hoc non solebat fieri. Nuper, anno praeterito instituta est pompa maxima in sinu urbis ne peregrini venirent et non viderent ea qua exspectabant.
Multi queruntur propter hoc. Est difficile sententiam aperire de hac re, sed est iucundum. Vidi imagines, ipsa non adfui sed videbatur satis pulchrum etiam quia hac ocasione pompa dicata est iis qui e vita excesserunt praeterito mense propter terrae motus ergo videbatur pulchrum.

Anna: Mittas photographemata ut quoque anno, quaeso.

Abi: Ita, certe faciam.

Anna: Debemus nuntiare nos et fabulas fecisse sicut in grege illo Quomodo Dicitur fecerunt, nonne? Secutae sumus consilium eorum (ergo gratias vobis!). Sed illa fabulae paratae erunt die tricesimo primo et certe potestis etiam plura de his moribus scire et apud eos et apud Latinitium, ut semper.

Abi: Fortasse etiam aliquid scriptum invenietis in pagella de moribus Romanorum. Fortasse.

Anna: Si est tempus nonne, ut faciamus omnia. Postremum etiam transcriptio tertii colloquii etiam mox in pagella parata erit, quia iam fecimus sed debemus videre utrum bene se habeat an non et alia et… bene, ut credo iam finem faciamus nonne?

Ani: Sic est.

Anna: Ergo, valete omnes! Edite multa dulcia si libet vobis!

Abi: Ita, et cavete multum!

Anna: Ita, praesertim Die Mortuorum!

Abi: Valete!

No comments:

Post a Comment

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...