Sunday, November 19, 2017

Transcriptio sexti colloquii

mendum

vocabulum aptius

quomodo pronuntiari debeat


Anna: Salvete omnes! Hoc est sextum colloquium In foro Romano!

Lida:
Ludi magister, parce simplici turbae:
Sic te frequentes audiant capillati
Et delicatae diligat chorus mensae,
Nec calculator nec notarius velox
Maiore quisquam circulo coronetur.                           
Albae leone flammeo calent luces
Tostamque fervens Iulius coquit messem.


Cirrata loris horridis Scythae pellis,
Qua vapulavit Marsyas Celaenaeus,
Ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,                            
Cessent et Idus dormiant in Octobres:
Aestate pueri si valent, satis discunt.
(Ex Martialis libro X, epigramma 62) 

Anna: Hoc fuit epigramma Martialis de magistro quoddam severo quia hodie de hac re prorsus locuturae sumus, nonne? Ergo, salvete, Abi et Lida!

Abi et Lida: Salve!

Anna: Quomodo vos habetis?

Abi: Satis bene. Et tu?

Lida: Bene.

Anna: Supersum universitati.

Abi: Bene dixisti, argumentum hodiernum est de magistris neque modo severis. Sed ad hoc fortasse oportet aliquantilum loqui de annis quos agimus in scholis, certe mutantur in quaque terra.
Hic in Mexico pueri solent ludum petere cum sunt inter sex et duodecim annos nati. Postea petunt scholam secundi gradus per tres annos, postea lycaeum lyceum alios tres annos, et tandem universitatem. Nescio quomodo fungatur apud vos.

Anna: Apud nos est simile in Hispania sed non omnino. Id est, oportet semper propter leges ut pueri in illo ludo puerorum adsint, id est, cum sunt sex annos nati usque ad duodecim nisi fallor quoque. Sed etiam fieri potest ut pueri petant antea, cum iam sunt tres annos nati ut adsint iam illic sed semper fit, non est regula sed plerumque fit. Postea sunt quattuor annos in quibus faciunt scholam secundi gradus usque ad sedecim nonne? Ita, usque ad sedecimo anno sedecimum annum. Et postea faciunt partem quam nos vocamus bachillerato quod significat… bene, sunt duo annos duo anni satis longos longi (quia difficile est!) non vere sunt difficiles, in quibus paramus periculum… plerumque paramus periculum maximi momenti ut possīmus petere universitatem. Hoc est maximi momenti et hoc est quod facimus vere. Et iam in illa parte fieri potest ut eligamus aliquantilum scholas (aliquantilum dico, non omnino) sed possumus aliqua eligere et postea certe petimus tandem aliquando universitatem si antea superavimus illud pessimum periculum. Quid de vobis, Lida?

Lida: Bene, in Bohemia sunt plures modi. Sive sex annos sive septem annos nati pueri petunt primum gradum in schola et hic sunt quinque annos in ludo puerorum, postea petunt sive lyceum per octo annos, sive petunt scholam secundi anni gradus per quattuor annos, postea debent rursus (si volunt petere universitatem) debent petere per quattuor annos lyceum et sic tandem possunt pervenire ad universitatem. Sed in Bohemia, ut possis intrare in lyceum necesse est superare periculum.

Anna: Etiam ad lyceum?

Lida: Ita, ad lyceum. Hac de causa sunt qui petunt scholam secundariam et postea petunt lyceum et sunt pueri qui petunt lyceum iam post ludum puerorum.

Anna: Bene! Iam ut credo iam omnes plusminusve auditores et auditrices mente fingere possunt quomodo fungantur res apud nos, quod attinet ad scholas sed estiam fortasse loquendum est, ut patet, de indole magistrorum, nonne? Sicut ille poeta fecit. Ergo, Abi, tune habuisti, nescio, magistrum fortasse taediosum (aut taediosissimum!) vel aliquid factum est? Narra, quaeso!

Abi: Tediosissimum certe habui aliquando. Bene, fortasse non ipse magister erat taediosus sed disciplina et fuit cum ego eram fortasse duodecim vel tredecim annos nata, id est, in schola secundi gradus. Et tunc erat nobis facultas eligendi aliquam disciplinam neque mihi dederunt eam quam postulaveram sed aliam. Debui (nolens) petere scholam artis delineandi et maxime oderam hoc facere. Nunquam, nunquam placuit! Sed magister saltem erat vir iucundus et amabilis, adeo ut quodam die condiscipuli et ego decreverimus convivium habere eo ipso die, id est, sine nuntiare in antecessu et magister hoc sinuit sivit! Fuit optimum!
Et aliquid simile factum est post aliquot annos in lycaeo lyceo. Erat etiam disciplina mihi taediosa tunc temporis quod erat psychologia. Ergo inter omnes convenerat ut die scholae ferremus in scholam crustula, crustula et lac. Ergo cum coepit schola omnes detraxerunt e sarcinis crustula et lac et fuit maximum convivium pro schola.

Anna: Optime!
Bene, ego menini semel me adfuisse in schola taediosissima omnium religionis (quia schola mea erat, ut ita dicam, religiosa, nonne? Non maxime, sed erat) ergo per aliquos annos, nisi fallor duos vel tres annos, habui magistram taediosissimam illius disciplinae. Et menini quoddam die nos fuisse in schola (mente fingatis!) hora quarta vespertina usque ad hora quinta horam quintam et iam erat mensis Maii ergo sol lucebat et erant calores maximi et nolebāmus iam illic manere et vere recordor... discipuli omnes… id est omnes obdormiebāmus. Erat una ex scholis in quibus vere iam est satis difficile non obdormire, iam non audis magistrum tantum vis aperire oculos et non obdormire ante magistram. Mente fingatis! Sic. Et omnes obdormiebāmus maxime, nihil habebāmus faciendum et tunc magistra (nescio quomodo sed) coepit loqui de religione et aliquo modo pervenit usque ad sententias… quodammodo locutiones Hispanas, nonne? Nescio qua de causa, non recordor, sed recordor eam dixisse sententiam hispanice. Sibi vult, si tu aliquid videre non potest, pati non potest, nonne? Ergo ea dixit: “quod oculos oculi non vident…" Et fuit amicus optimus scholae qui dixit: “…cadunt in terra”. Id est si non vides, cadis omnino. Sed dixit magna voce! Omnino rupit totam scholam et rupit totam sententiam ergo coepimus omnes omnino ridēre. Quodammodo fecit nos expergefacere propter hoc. Et vidi faciem eius omnino timentem et vere me interrogavit: “Dixine hoc magna voce?”. Quia ille cogitaverat et tam multum obdormiebat ut diceret magna voce! Et dixi: “Ita”. Et iam quod vere fuit iucundissimum, est quod omnes vertimus facies ad magistram sicut: “Oh dei boni, quid facies?”. Et tunc magistra dixit: “Cur ridetis? Nunquam audivistis illam sententiam?”. Et fuit sicut: “Quid?”. Non audivit discipulum! Id est, dum nos omnino obdormiebāmus, illa habebat mentem sum in mundo Platonis, nonne? Ergo non animadvertit quid discipulus dixit et memini amicum meum amici mei se vertentem vertentis sicut: “Quaeso, nolite dicere, nolite dicere ei!” Fuit iucundissimum!

Abi: Fortunam habuit.

Anna: Ita, maximam! Adhuc omnes menimimus illam rem stultam illius rei stultae si convenimus discipuli et talia.
Illa magistra, ut ita dicam, erat vere severissima sed etiam fuerunt mihi magistri iucundissimi et memini quendam magistrum cuiusdam magistri linguae Anglicae in schola quoque qui vere satis multum valuit nos docere. Quod iam est multum quia vere non bene loquimur hispanice (id est, hispanice ita, anglice!) ita, nos multa docuit sed etiam iucundo modo quia memini ille illum facere res satis iucundas sicut… erat discipulus qui semper loquebatur et loquebatur et loquebatur in scholis et ille fortasse semel dicebat: “Heus, tace!”, et pergebat, sed si bis, iam tantum bis loquebatur ille, recta via habebat pilam secum et omnino iacebat iaciebat ad discipulum!

Lida: Magistri mei iaciunt cretam ad discipulos!

Anna: Ah! Ad nos quoque!
Bene, ut dixi, magister ille iacebat iaciebat pilam et talia faciebat. Aut exempli gratia solebat etiam si discipuli res miras, omnino miras scribebant in periculis, postea, (certe non dicebat quis scripsisset) sed legebat magna voce ut omnes gauderemus propter hoc.
Lida, quid de te? Habuistine magistros iucundos vel taediosos vel aliquid?

Lida: Habui magistram biologiae quae… sunt illa adversaria in quibus magistri scribunt parentibus, nonne, illas res? Et ea scripsit condiscipulo meo quod non licebit intrare condiscipulo meo in scholam rursus si non bene claudit… quomodo vocatur?

Anna: Fenestram?

Abi: Os?

Lida: Non, non, quod gerimus in pedibus.

Abi et Anna: Calceamenta?


Lida: Ita, calceamenta! Ergo, scripsit parentibus hoc.


Anna: Quia non bene claudebat…?


Lida: Ita.
Postea, quoque magister scripsit (ut credo erat idem condiscipulus!) scripsit ei quod occidit insectum, scripsit in adversario parentibus.


Anna: Bestiolam?


Lida: Ita!


Anna: Ut videtur valde amabat animalia, nonne?


Lida: Et postea habui magistram iucundam ad res mathematicas quae semper nobis locuta est de cibo, praesertim de dulciis, cum aliquid explicate faciebat et omnes semper esuriebant.


Anna: Certe.
Bene, ego quoque aliam rem iucundissimam vidi in lyceo semel. In lyceo habui gregem amicorum. Erabamus Eramus nisi fallor quinque vel sex condiscipuli et in pausis solebamus sedere in quodam stibadio parvo quod erat illic, et erat quoque mensa. Ergo sedebamus et in mensa et in sella, non curabamus. Et erabamus eramus illic saepe et dum pluebat plerumque  solebamus illic manere, id est, intus, in ambulatro ambulacro ipso, sed non licebat vere, neque magistri multum curabant quia certe, si pluit ubi vis ut simus, si non possumus in schola ipsa adesse? Sed erat magistra satis mira quae omnino curabat de hac re et aliquando fiebat ut veniret in ambulatro nostro ambulacrum nostrum. Sed bene, videbas eam et dicebas: “Ah! Venit!”, et erat sicut: “maneamus hic”. Et non curabamus multum et nihil fiebat. Sed quoddam die aliquid iucundissimum factum est: illa venit nos vidit et omnino clamavit ad nos: “Quid est hoc? Non potestis hic adesse!” Et cetera et cetera, et nos: “Bene, domina, ignoscas, noli curare, nunc petimus plateam, quamquam pluit, sed bene, petemus, noli curare”. Et non petivimus. Illa fecit circulum ergo petivit alium locum et nos mansimus illic loquentes, sicut: “Nihil fit, non curamus”. Et postea venit iterum, quod nunquam fiebat, numquam erat bis in eodem loco. Ergo omnino fuit sicut: “O, dei boni! Nunc erit maxima turba propter hoc…” Venit, nos aspexit et: “Quid est hoc? Iam locuta sum cum altero grege quia in eodem loco erat et non licet vobis hic adesse, iam locuta sum cum altero grege”. Alter grex eramus nos ipsi, nos viderat dua duo minuta antea. Fuit sicut: “Bene, domina, ignosce, noli curare” et fecit circulum iterum. Et fuit condiscipulus quidam qui dixit: “Qua de causa iam petamus plateam? Habet memoriam illius Dory, non meminit quidquam”. Ergo mansimus illic et nihil factum est, sed vere fuit iucundissimum.


Abi: Gaudeo. Ego quoque solebam humi iacere in ambulacris in lyceo una cum amicis et habebamur mirissimi sed bene, mirus etiam erat quidam magister artis cinematographicae. Et bene memini me, fortasse primis diebus in lyceo, debuisse nomen dare disciplinae alicuius artis. Erat ordo discipulorum qui etiam debebant nomen dare et nobis adit quidam vir qui nos interrogavit quid fecerimus faceremus illic et diximus: “Ah, bene, volumus nomen dare”. Et interrogavit: “Sed cui rei vultis operam dare?”. Et nos respondimus: “Arti cinematogrphicae, certe”. Et ille dixit: “Nolite hoc facere, dicitur magister insanus esse”. Bene, utcumque nomen dedimus et in prima schola novimus illum virum fuisse magister disciplinae.


Anna: Ergo se ipsum vocavit insanum, nonne?

Abi: Erat satis insanum insanus, ut ita dicam. Quia in tres annos quos frequentavi illam scholam nec ullam pelliculam vidimus, ille tantum loquebatur de aliis rebus, praesertim de rebus gestis et de natura, sed fere numquam de arte cinematographica.


Anna: Quam mirum!

Abi: Ita:


Lida: Bene. Mihi erant tres magistrae mirae, quia antequam petivi lyceum Gallicum fui unun annum in schola Bohema ubi student discipuli qui volunt praesertim lingua linguae studere et habui magistram linguae Anglicae. Debuimus facere opus satis magnum in lingua Anglica et cum ego ei dedi mihi dixit dicit quod est nimis bene anglice scriptum et debeo reficere in linguam Anglicam quae est facilius facilior quia condiscipuli mei non possunt intelligere.


Anna: Quid est hoc?


Lida: Ergo debui omnino reficere omnia.


Anna: Ita, erat mirissima.


Lida: Et paene idem factum est in schola linguae Gallicae, quia erat opusculum parvum sed nondum fecimus feceramus in schola tempus praeteritum. Debebamus narrare aliquam fabulam et ego usa sum tempore praeterito in eo opusculo, et ea mihi dixit quod non possum hoc facere etiam si scio et possum et bene feci omnia, non possum hoc facere quia non licet quia nondum fecimus in schola et condiscipuli mei nesciunt quid sit. Quoque hoc haec omnia refacere.


Anna: Quid est hoc?


Lida: Postea habui magistram miram linguae Bohemicae quae, ut credo, non multum me amabat, praesertim quia modo italorum non ad tempus fui aliquando, praesertim ad scholas eius et non ei placebat, ergo me derridebat ante condiscipulos meos. Non erat pulchrum.


Anna: Non. Delirant isti magistri.
Etiam memini inter magistros miros memini etiam virum viri qui nobis nos docuit per aliquas septimanas nisi fallor quia magistra nostra linguae Latinae valde aegrotabat, ergo venit et vere fuit mirissimum quia omnino terrebatur a discipulis, ergo mente fingatis hoc. Et praeterea primo die venit et dixit: “Quid didicistis?” Certe, primo die fortasse nescis quid factum sit in schola, usque ad quam partem pervenerimus et talia. Et tunc dixit: “Bene, quid fecistis?” Et diximus: “Didicimus iam secundam declinationem, nisi fallor tres coniugationes verborum" et talia. Et tunc dixit: “Ah, bene, optime. Nolite curare, ego conabor relegere tertiam declinationem ut vobis possim explanare”. “...vere?! Es magister linguae Latinae qui non novit declinationes”. Sic. Non poterat sponte dicere eas, erat mirum. Quia ille vere docebat linguam Hispanicam, sed aliquid factum est et debuit docere linguam Latinam. Ergo, bene, intelligo te non peritissimum esse, sed saltem noli dicere hoc discipulis, nonne?


Abi: Coram omnibus, certe!

Anna: Coram omnibus primo die! Fuit iucundissimum. Et postea dicebat nos fuisse pessimos discipulos, sed non, sed vere erat nimis facile deridere eum, erat tam facile! Quid vis? Non potes habere gregem puerorum (aut adulescentium, potius) sedecim, septendecim annorum et sic facere res quia te deridunt, sic est vita. Erat vere mirum. Ego doleo, sed vere erat tam facile


Abi: Miserum. Vos estis (vel fuistis) severissimi discipuli, sed fueruntne tibi etiam severi magistri?


Anna: Fuerunt, memini duo. Duae, potius. Prima fuit magistra linguae in lyceo fuit inter severissimas omnium quas umquam novi. Id est, nihil, nihil quod tu facere poteras nihil satis erat illi, nihil. Debebāmus saepe... habebāmus fortasse textum, plerumque paragraphum hispanice sriptum de quadam re et debebāmus legere et facere sumarium. Sed illa volebat sumarium trium linearum, id est tantum poterat tres lineas habere et fortasse unam aut duas sententias habere. Et quamquam faciebas saepe tibi dicebat: “Ah, sed non usa est hoc verbo”. Et vere dicebas: “Quid ad te? Non postulavisti vocabularium”. Ergo erant res mirae.
Et postea etiam cum hac magistra aliquid iucundissimum factum est, et quamquam cum ego narro hoc multi dicunt: “Non fieri potest”, sed vere conati sumus et fungebatur valde. In schola erant... mensae, ut ita dicam, faciebant lineas


Abi: Agmina.


Anna: Agmina, ita, sed videtur bellum. Sed ita, agmina discipulorum erant tres et, ut ita dicam, ii discipuli qui erant in parte dextra omnino accipiebant pessima puncta sicut quattuor, tres, aliquid sic (necesse est ut habeas quinque); ii qui erant in medio, accipiebant quinque, fortasse quinque et dimidium; et ii qui eramus (deo gratias ego quoque eram illic casu) ii qui erant in parte sinistra accipiebant fortasse septem, octo aut novem. Erat mirum. Et nos primum dicebāmus hoc fuisse propter... casu fieri, nonne? Et ridebāmus propter hoc. Sed quoddam die fuit discipulus qui dixit: “Non! Fortasse possum conari, fortasse (nescio) Musae bene funguntur illic,” et dixit: “ego faciam”. Et mutavit se in altera parte alteram partem. Id est, se movit, et accepit octo puncta, accipiebat semper quinque, quia erat in medio. Fungebatur, omnino fungebatur! Erat mirissimum, habuimus magistram satis miram ad hoc.
Et illa ipsa magistra, id est, semel erat dies exercitationis corporis et erant ludi in platea illa et sic. Non nomen dedi quia mihi non placet multum exercere corpus et quia amici mei habebamus consilium optimum quia iam sol lucebat in caelo et, ut patet, nolebāmus manere in schola. Et quia non habebamus scholas diximus “Bene, possumus petere hortos -sunt illic in urbe mea- et adesse illic et edere una”. Habebamus iam consilia omnino. Et ego recordor me descendisse scalas et invenisse illam magistram illic in porta posita positam sicut ostiarius et ego dixi: “Salve. Ignoscas, possumne exire?” Et dixit: “Non!” “Sed cur?” “Quia debes operam dare” Ei dixi: “Non habemus scholas” Dixit: “Non?” “Non, non habemus scholas” “Sed hodie est die -nisi fallor- die Veneris. Debes operam dare.” “Sed non habemus scholas” “Ah, non?” Et dixi: “Ignoscas, nonne audis illos homines clamantes in platea? Qua de causa credis adesse tot homines illic hora undecima matutina?” Illa dicebat: “Non, non, non, sed mea sententia hodie non est dies exercitationis corporis.” “Bene.” Et deo gratias tunc venit (non est praesidens sed) magister quidam qui maximi momenti erat in schola qui erat optimus, amabam eum, omnes amabamus eum et venit huc et dixit: “Anna, qua de causa es hic?” Et dixi “Ego volo exire -recta via dixi- ego volo exire sed ut videtur non hodie est dies exercitationis”. “Sed est!” “Ita, scio”. Vere faciebam signa ad magistra magistram sicut “Quid vis me facere, non possum exire?” Et recta via ille dixit “Exeas, noli curare”. Ante magistram, nonne? Et magistra non audit ausa est quidquam dicere et hoc modo potui festum agere cum amicis.
Et severissima quoque fuit magistra religionis in schola, de qua antea locuta sum, illa quae non audivit discipulum. Erat vere magistra satis severa ad omnia sed satis bene docebat, hoc dicendum est quoque. Bene, iam.


Abi: Neque mihi multum placebat in schola exercitare corpus sed meminis… Id est, nunc loquendum est de periculis, et memini cuiusdam periculi exercitationis corporis, sed scriptum. Hoc iam est mirum, nonne?


Anna: Ego quoque habebam.


Abi: Ergo, fortasse, nescio, interrogabamur de messurae messuris campi, de regulis… nescio. Sed inter haec omnia erat interrogatum mirum: debebamus scribere nomina eorum personarum qui aderant in spectaculo televisifico puerorum quod saltem nobis vocatur Dominus Feles et si omnia nomina scribebas punctum accipiebas. et hoc fuit bonum quia, ut ita dicam, ego noveram de spectaculo televisifico, neque de regulis ludorum, ergo fuit bonum.
Etiam habui magistram severam litterarum Hispanicarum quae solebat pericula facere recitando, non scribendo. Et debebamus multa opera Hispana legere, quod mihi maxime placuit, praesertim ex eo saeculo Aureo quod vocatur. Ergo debebamus legere opus et postea interrogabamur tres res tantum, sed poterant esse res minima minimae quae fortasse semel apparebant in libro et nisi bene respondebas non poteras subire periculum, ergo valde timebam illa pericula. Sed nunquam factum est ut non responderem.


Anna: Optime.
Bene, in periculis ego recordor quendam amicum vere superfuisse scholis per fere totum annum propter me. Nescio qua de causa, sed numquam poterat memoriam memoriae mandare neque historiam rerum gestarum neque religionem. Ergo recordor se eum plerumque cepisse adnotationes meas et in periculo etiam legebat quidquid ego scribebam. Ego habeo litteras satis foedas, sed quidquid scribo bene scriptum est, plerumque. Ergo vere sunt duo homines (prorsus et femina et vir) qui valent litteras meas legere fere tam celeriter quam ego, praesertim quia saepissime legerunt quidquid scribere debebant in periculis. Altera est amica mea optima, et amicus meus scholae quoque. Illa sepmer dixit se valere litteras meas legre propter hoc, praesertim in pausis postulabat adversarium meum, vel libros, vel exercitia… O dei boni! Exercitia linguae anglicae! Libri mei evolabant per totam scholam. Ego dicebam: “Quid est hoc? Nemo curat de schola?” Et de lingua germanica quoque. Lingua Germanica, fuit mirissimum. Mea sententia tantum didicerunt quidquid erat scriptum in adversaris meis.
Etiam ipse amicus ille semel venit mane (ille sedebat apud me in schola), ergo venit mane et ego discebam et valde perterrita eram propter periculum quod habebāmus et venit et dixit: “Quid facis? Quid fit? Dixi: “Habemus periculum!” Prorsus litterarum Hispanarum. Et se omnino se vertit et dixit: “Quid?! Habemusne?” Sic. "Hodie, nunc ipsum hora nona. Surge!” Nihil didicerat quia nesciebat, id est, non meminit. Ergo, mente fingas eum capientem librum et dei boni! Legebat omnia sicut currentem et nihil poterat scire et erant carmina in periculo plerumque, ergo valde timebat maxime. Et tunc nobis dederunt periculum et fuit iucundissimum quia prima pars primam partem prorsus legerat pauca secunda antea antequam dederant ei periculum. Ergo meminit et potuit scribere. Et postea dixit: “Dicas quaeso quis scripserit hoc carmen et perficas carmen” quia secundum regulas memoria memoriae mandavimus totum carmen. Erat carmen illius… hispanice est Espronceda, nonne? Abi fortasse novit, illo illud de piratis. Et tunc pervenimus ad interrogatum eodem tempore et ego fere coepi ridēre in ipso periculo quia sciebam amicum non didicisse, sed ambo noveramus totum carmen propter modos musicos quos noveramus nos, propter carmen quod extabat. Et fuit sicut: “Habes maximam fortunam!” Et ille potuit totum periculum perficere, fere, tantum propter illud carmen. Superfuit vere miro modo. Superfui etiam propter hoc.
Bene, aliqua habet plura dicenda de periculis?


Abi: Fortasse non. Fortasse nimis diu locutae sumus.


Anna: Ergo haec de magistris nostris miris, utinam placeat et, ut semper, conemur omnia in lucem edere quam primum possīmus, etiam transcriptiones cum quibus aliquid iucundum factum est. Quandocumque possīmus omnia erunt in rete et utinam placeant et pro certo homines multi vixistis talia, res miras in scholis vel in lyceis, quaeso narrate nobis quia semper placet tales res iucundas audire.


Abi: Aut si ipsi estis magistri etiam potestis fabulas iucundas de discipulis vestris narrare.


Anna: Ita! Inversa ratione faciamus, nonne?


Abi et Anna: De discipulis miris et iucundis.


Anna: Ita, narrate, quaeso.
Bene, valete!


Abi: Valete!


Lida: Valete!

No comments:

Post a Comment

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...