Monday, October 23, 2017

De Mediolano urbe

Propter illum optimum librum qui nobis Latinam linguam docuit, primum scriptum hoc modo incipiendum est:

Italia in Europa est. In Italia est Mediolanum. Mediolanum oppidum magnum et pulchrum est ubi Anna aliquos dies adfuit.

Mediolanum ergo est urbs in septentrionibus Italiae sita, quae nomen hoc e loco ubi condita est accipit nam, ut dicitur, est in medio cuiusdam regionis.

Haec urbs est etiam inter potentissimas totius Italiae (secunda urbs Italiae post Aeternam Romam est). Quae urbs pro certo multis nota est saltem duobus de causis: et propter conventus vestimentorum qui illic ter vel quater in anno fiunt et propter notissimum ludum nomine pedifolium. De hac postrema res autem nihil dicere valeo cum nulla paene sciam. De vestimentis conventibus autem dicendum est me illa prorsus septimana petivisse urbem in qua conventus maximus fiebat atque me urbem satis plena hominum invenisse, quamquam ipsa nesciens hoc illic adfueram, nuntia Itala dum audiebam prima nocte animadverti.

Dum autem hoc iter parabam, amici aliqui causam quaesiverunt qua vellim illuc adire cum urbs non tam nota neque pulchra quam Roma sit. Me autem nunquam septentriones Italiae vidisse atque diversa  lustrare velle dixi.

At urbem pulcherrimam inveni! Aedificiis pulchris ornata, viis et locis omnino lautis plena et praesertim hominum plena; non tantum quia casu illis diebus adfuissem sed etiam quia urbem lustravi quae, ut ita dicam, sicut aliae urbes fungebatur. Est urbs ubi non tantum advenae qui aedificia lustrant inveniuntur, ut Romae vidi, sed etiam alii homines adsunt, qui huc illuc eunt ut operam dent et qui etiam illic habitant. Hoc mihi pulchrum visum est.

Mediolanum neque aedificia tam pulchra neque monumenta tam maximi momenti habere dicitur, at mihi etiam sic multum placuit. Non solum monumenta pulchriora inveni quam expectabam, sicut castellum et ecclesias ubique; at etiam in ipsis viis animadvertere potui quomodo fere quodque aedificium ornamenta et formas pulchras habeat et quamquam inter se dissimiles sint, una valent harmoniam quandam habere. Pulcritudo haec facit ut saepe ambulans etiam aedificia nullius momenti aspicias.

Urbs haec pro dolor quidquid a Romanis extructum erat plerumque amissit, sed quid Mediae Aetate, quae dicitur, effecerunt optime servatur.

De templis vel ecclesiis.
Notissimum aedificium urbis sine ullo dubio est cathedralis Mediolanensis in sinu urbis sita in maximo foro. Mihi praesertim quidquid foris videri potest pulcherrimum visum est. Hiis verbis dicere nolo intus quoque pulchrum non esse nam censeo videndum etiam esse. Sed mea sententia aedificium e foro visum pulchrior est, niveo colore facto et tot figuris ornatum ut numerari non possint.
Pecunia soluta, etiam in ipso tecto cathedralis adesse possunt homines. Et etiamsi ipsa aliquando tecta aliarum ecclesiarum vidi, Mediolani sine dubio valde mirata sum propter figuras, arcus aedificii et paene totam urbem ab alto visa, dum infra pedes meos forum hominibus plenum erat et carmina audiebantur…

Perplurimas alias ecclesias etiam vidi nam, ut saepe in Italia fit, opportet ut non solum quiquid in libellis scriptum sit videamus, sed etiam alia quae invenimus ambulantes. In Italia mihi saepe fit, ut sponte ecclesias inveniam dum alia monumenta quaero, atque dicendum est me saepe pulchriores invenisse sic locos quam in libellis legentem.

Omnes numerare et nominare nequeo sed memini exempli gratia ecclesia omnino rotunda (pro dolor ex antiquis aedificiis Romanis extructa ut pro dolor fit) et ecclesia satis parva quae autem maxima videbatur propter picturas in parietibus et in tecto depictas.

Venit mihi etiam in mentem ecclesia in duas partes divisa, quae pulcherrimas picturas habebat et pro certo habeo me aliquid talem nunquam vidisse.
Inveni et ecclesiam omnino non nota at pulchra, quae neque nomen in ostibus scriptum habet sed tantum signus Sancti Francisci nam ei est dicata.

Locum ubi notissima pictura Cenae illius Leonardo Da Vinci posita est vidi. Doleo autem maxime cum homines pecuniam solvere debeant ut eam visere possint, nam non est omnibus aperta, quamquam nota et pulchra est. Cum autem perplurimos annos imaginem similem in triclinio discipulorum scholae meae haberemus, signum verum videre volui.

De aliis aedificiis dicendum est omnes esse operae pretium. Castellum lateribus factum omnino ab aedificiis regionis meae differt, qua de causa fortasse delectata sum.
Est etiam aedificium omnino hominibus apertum iuxta cathedralem, tabernis carissimis plenum, locus ipse (praesertim nocte) pulcherrimum est propter formas fenestratum et solum signis ornatum. In medio magna fenestra rotunda invenitur et quattuor picturae ubi diversas partes mundi videntur.
Fuit autem pars urbis quam omnino talem fore non expectabam. Quis dicere potuisset cementerium urbis posse pulchum esse? At est. In illo cementerio maximo Mediolanense signa et parva aedificia pulcherrima inveniuntur. Quis dicere potest illud cemeterium esse? Museum omnibus hominibus apertum paene videtur neque tristissimum cementerium.

Postremum vellim, ut advena quae Italiam iam saepe vidit, aliquid dicere et monere. Causa quae mihi Mediolanum et septentriones Italiae tantopere placuerunt non tantum fuit me aedidicia pulchra invenisse neque optimum cibum (ut semper) edisse, sed praesertim ipsa vita urbis quam illic vidi. Omnibus in locis vidi et novi homines qui me adiuvare libenter voluerunt, sed non quia scirent advenae pecuniam in urbe solvere, sicut in aliis locis fit, sed quia vere auxilium ferre volebant ut, exempli gratia, vias invenirem aut ut recte res facerem. Fuit femina, ut exemplum praebeam, quae libenter me ad tramen inveniendum adiuvabit.

Talia fortasse in aliis locis etiam fiunt, sed non  pro dolor in omnibus locis quia fortasse homines tam assueti sunt ut tot homines urbem lustrent, ut iam non tam multum curent. Qua de causa vellim dicere ut, quaeso, quisquis adhuc illam benignitatem quam Mediolani inveni habeat, servet maxima cum cura, nam illud fecit ut mihi pulcherrimum esset iter. Quisquis autem iam amisserat, utinam valeat iterum habere ut aliis etiam iter pulchrum sit.


Quibus dictis, Italiam, quamquam nolo, valedico. Utinam mox iterum eam lustrare possim.

No comments:

Post a Comment

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...