Wednesday, November 1, 2017

Domus Fausti


In hac domo nemo habitabat, hortus erat plenus herbarum, ubique quies. Sed nocte illic ambulabat phantasma Fausti qui erat magus et quoddam die vocavit Diabolum. Faustus dedit Diabolo animam suam et Diabolus faciebat quicquid Faustus volebat. Cum venit Diabolus ut sumeret Faustum secum, Faustus nolebat et pugnabat cum eo. Diabolus cepit Faustum et fecit magnum foramen in tecto domi. Per multos annos conati sunt claudere foramen sed semper foramen se reaperuit, ergo post aliquot tempus reliquerunt. Cum phantasma Fausti coepit vivere in domo, nemo mansit vivere illic. Nemo volebat adire domum praesertim nocte. Omnes ibant aliis viis ne deberent ire prope domum Fausti.

Quoddam autumnali die vespere advenit ad domum quidam discipulus universitatis et, cum iam non esset lux, nec haberet pecuniam ut maneret in alio loco, et fessissimus ambulando per totum diem, intrat domum. Videt multas portas nigras, intrat in illam quae ei proxima est. In hoc cubiculo considit in sellam et illic obdormit. Mane miratur ubi dormivit. Incipit inspicere alia cubicula domi. In cubiculo ubi dormiebat Faustus invenit sellas humi et libros quorum unus apertus erat. Cum aspicit supra videt foramen de quo narrabatur. In alio cubiculo invenit scalas, quae ducunt eum in alium cubiculum ubi sunt multi libri de magia et multae paterae. In una patera invenit quoque mane nummum argenteum. Hac pecunia bene vivit, domi habet satis ad comedendum et pulchra vestimenta. Sed post aliquot tempus, non ei est satis et vult plus pecuniae. Conatur mutuare nummos argenteos in aureos sed non potest. Quoddam vespere in popina emit omnibus omnia quae bibunt et dicit amicis suis: “faciam ut ille phantasma mihi det quotidie plus pecuniae!”. Nocte solus revenit domum. Post aliquot dies quibus nemo eum vidit aliquot amici consilium capiunt videre quid factum ei sit. In cubiculo ubi erat lectum inveniunt omnia humi et vestimenta discipuli in partes humi. Aspiciunt supra et circum foramen sunt maculae recentis sanguinis. Omnes incipiunt currere ex domo. Illud phantasma exivit cum discipulo per foramen sicut Diabolus cum Fausto.

Faustus animam suam Diabolo dat

Domus Fausti Pragae
Domus Fausti
Locus ubi foramen est

No comments:

Post a Comment

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...