Monday, October 16, 2017

De diebus natalibus

Fere omnibus in terris dies natales hominum celebrantur diversis modis. At illae dies non tantum nostris temporibus celebrantur neque nuper coeperunt homines mores diebus natalibus coniunctos tradere. Quam antiquae sunt consuetudines illae? Et quomodo Romani et Graeci illas dies celebrabant?
Suos et diversos quaeque terra habet mores sed si aliquando lente cogitatis de illis, similitudines perplurimas extare animadvertetis. In multis terris dulcia (plerumque rotunda) eduntur atque candelas super ea ponuntur. Nunquam desunt carmina natalicia etiam si in quibusdam locis notissima mutantur. Dona quoque dantur celebranti homini et multis in locis etiam tres res exoptantur priusquam candelas extinguantur (neque licet quidquid cogitaverimus aperte dicere! Sin aliter postulata nunquam fient!)


Sed quam antiqui sunt hii mores? Quamdiu haec fecimus? Iam antiquis temporibus, etiam antequam Romani et Graeci populi noti essent, multi mores nostris similes tradebantur. Consuetudienes originem trahunt a tempore antiquo quo magia causa et propter deos ritu festos agebantur. Apud antiquos Aegyptios, Pharaones solebant festa nobilissimo cuique parare, at  vulgus dies natales non celebrabat. Et in Aegypto et in terra quae Babylonia vocatur, dies natales nobilium hominum scribebantur ut quoque anno celebrarentur.
Graeci autem partim Aegyptios secuti sunt, partim mores mutaverunt. Nam satis constat apud Graecos extasse dulcem Artemisae deae (vel Dianae) dicatum, quem die sexto cuiusque mensis edebatur, illa enim dies Graecis erat dies natalis deae. Dulcis simplex erat melle et farina facto, at iam tunc candelas, quas omnes adhibemus, ponebantur non solum ut fumus ascenderet atque Dea eum animadverteret, sed etiam ut lux Lunam significaret (hoc quod signum deae Dianae est, scilicet). Sunt qui dicant formam rotundam dulcis etiam Lunam indicavisse. Graeci quoque bona optabant dum candelas extinguebant.
Candelae quoque aliis in terris adhibebantur plerumque circa dulcem positae ne quid malum puero vel homini celebranti fieret et ut fortunam eis donarent. Candelis, donis, salutationibus et carminibus conabantur homines ut totum insequentem annum celebrantes bene se haberent.
Romani, ut mos erat eis, Graecorum mores acceperunt et secuti sunt. At tria genera diversa dierum natalium celebrabant: dies natales templorum, hominum urbiumque.
Dies natales maximi momenti hominum praesertim celebraverunt (exempli gratia dies natales Imperatorum) eosque dies omnibus hominibus diem festum fore decreverunt ut nostris temporibus etiam fit praesertim cum regibus et reginis.
Private celebrabantur natales et familiarium et amicorum donis et conviviis. Praesertim natalem Patris Familias celebrabatur, quam diem fortunam ferre credebatur et cuius gratia hostias ad Lares Domesticos immolabantur.
Romani libros etiam donare solebant celebranti. Quis non potest mente fingere Vergilium librum suo die natali accipientem vel ipsum die natali alicuius amici libellum carminum plenum donantem? Extat quidem carmen a Proptertio poeta scripto suae amicae diem natalem agenti, quod infra invenire poteritis.
De feminis proh dolor pauca sunt dicenda, cum praecipue dies natales virorum tantum celebrati essent. Traditur autem Cleopatra regina Aegyptorum celebravisse, et apud Romanos feminae notae quae summam potestatem habebant. Exempli gratia, apud Tacitum traditur natalem Agrippinae inter nefastos fuisse. (Cornelii Taciti Annales, liber 14 pars 12, linea 5)
De Christianis aliquid mihi inexpectatum dicendum est: antiquis temporibus Christiani nullo modo dies natales celebrabant cum non licuisset eis. Ut supra dictum est, perplurimae consuetudines originem trahunt ab hominibus qui a Christianis pagani habebantur. Hac ipsa de causa diu non licuit illas dies celebrare. Saeculis volventibus autem, tandem Ecclesia veniam dedit ut die vicesimo quinto mensis Decembris dies natalis Iesui celebraretur. Qua de causa, mox et Christiani quoque natales hominum celebrare coeperunt.
Postremum, scripta Latina aliqua addere volui ut voces Romanorum parumper saltem audiantur.
Apud Frontonem haec verba inveniuntur:
Have mi magister optime:
Scio natalidie quoiusque pro eo, quoius is diez natalis est, amicos vota suscipere, ego tamen, quia te iuxta ut memet ipsum amo, volo hac die, tuo natali, mihi bene precari. Deos igitur omnis, qui usquam Gentium vim suam praesertam promptamque hominibus praebent, qui vel somniis vel mysteriis vel medicina vel oraculis usquam iuvant attque pollent, eorum deorum unumquemque mihi votis advoco meque pro genere cuiusque voti in eo loco constituo, de quo deus ei rei praeditus facilius exaudiat. (…) (Ex epistulis Frontonis libro III)
Quod ab origine dierum natalium attinet, praesertim in insequentibus pagellis retialibus inventum est ab Anna. Si quisplura scire velit, legat atque ignoscant mihi ii qui Hispanicam linguam non noverunt, nam pagellis usa sum fere semper hispanice scriptis. In fine autem quaedam anglice invenire poteritis.
Quaedam anglice:

Scripsit Anna, sororibus placuit.

No comments:

Post a Comment

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...