Tuesday, December 25, 2018

De Granata Urbe




Omnibus quae sole ambiuntur, quas ego viderim urbibus, est, meo iudicio, Granata praeferenda.

Haec verba fere in principio epistulae XCV (V libri) Petri Martyris Angleriae inveniuntur. Fuit enim ille vir saeculo XV natus, qui etiamsi Mediolani natus, tandem reges Hispanos, qui vulgo catholicos vocantur, adiuvavit.

Dum Granatae versabatur, epistulas episcopo Toletato illius temporis, Petro Gonçalo Mendocio[1], scripsit. In illa epistula laudem et locum amoenum urbis Granatae inveniuntur. En verba aliqua pulcherrima illius epistulae[2] de quibus postea diutius loquar atque de conspectu ipso meo.

…Omnibus quae sole ambiuntur, quas ego viderim urbibus est meo iudicio, Granata praeferenda. Aëris quippe temperie, quae in alicujas patriae felicitatem imprimis quaerendae est, praecellit. Adverti namque graves minime hic esse calores aestivo  tempore, minime acre frigus hiberno. Nives in  montium cacuminibus  adjacentium, urbi perpetuae, vix ad milliare sextum ex urbe conspiciuntur. Ex nivibus illis, quae facile afferuntur, si forte ardente Julio intensi aliquando
vigeant calores,  ad vina diluenda ita frigescunt aquae, ut nives ipsas exsuperent. Si vero,  quod in concretis Saturni aspectibus ad solem plaerumque per frigidas domos evenit, per paucos aliquot dies insuctum frigus ingens emerserit, per vicinas in montibus ipsis densas sylvas facile illi occurrunt. Deambulationibus vero ad animi aut laboribus aut curis fessi levamen, quae his similia regio ulla per naturae benignitatem confectura est? (…) Granatae saluberrimus est Adarro fluvio, qui urbem interlabitur aër. Granata montibus gaudet ac lata planitie. Granata perpetuo laetatur autumno. (…)

Granatam urbem ergo valde Petro Martyro placuisse nunc omnibus patet. Quid ergo ego de urbe dicam postquam haec mirifica et pulcherrima dicta a viro praeclaro sunt?

Nullo modo dicere possum, nisi delirans, mihi hanc urbem non placuisse, immo perplacuit, ut hoc legentes animadvertere poteritis, sed me hoc ante aliquas septimanas legente, et ad scholam universitis in Hispanicam  (proh dolor!) vertente, paene dubitavi utrum  Petrus ille apud eandem urbem ubi ipsa adhuc scribens versor fuisse vere an non. Aliane in urbe adfuit? An tam multum  mutata est tempestas volventibus saeculis?

Verum est pulcherrimam esse urbem, veraque et alia sunt quae ille scripsit. Miror autem  eum dixisse “minime graves esse calores aestivo tempore” cum prorsus ego inversa ratione dixerim nam maxime graves hic esse calores aestate animadverti, quia numquam antea ipsa saltem 50º vel 122 ºF aestate videram nisi hac in urbe neque modum quo superfuerim, e septentrionibus veniens, illo die adhuc scio.

Iucundum mihi quoque videtur Petro Martyro “minime acre esse frigus hiberno”, cum iterum mihi contrarium visum sit; certe minores omnino sunt si cum septentrionibus comparantur sed neque minimi sunt cum in urbe ningeat hieme.

Postremum mirabile lectu et quod etiam mihi risum valde movit, eum “Granatam perpetuo laetari autumno” prorsus dicere, nam e conspectu meo non revera nec autumnus nec ver in hac urbe extant. Uno paene ictu tempestas mutatur ex aestate in hiemem, fortasse tantummodo per unam septimanam videtur autumnum esse, nam postea celerrime adveniunt frigora vel calores.


Satis autem atque fortasse nimis de tempestate mutanti Granatensi locuta sum. Non autem multa de ceteris rebus quas hic habitans experta sum adhuc narravi: mihi quoque, sicut illo auctore, amoenissimum visus est locum ad habitandum. Post paene unum annum et dimidium quo hic vixi, consentio amandam omnino esse Granatam.

Inter omnia quae hic vidi atque animadverti, miror et gaudeo maxime homines semper in viis adesse, mane atque nocte, in tabernis, in cauponis, in ipsis viis, saepissime una aliquid sumentes, bibentes vel edentes, vel tantum colloquentes. Quaelibet bona est causa ad conveniendum, qualibet quoque fere hora.

Cum universitas in urbe sita sit, patet multos adesse discipulos, qua de causa quoque urbs ipsa aliter, pulchre, benigne saepe fungatur. Nunc temporis saltem non illud gaudium saluberrimum (ut Adarrus fluvius apud Petrum Martyrem) invenitur semper in septentrionibus cum mos nobis quoque sit saepe foris exire sed discipulos universitatis tot non in ipsa urbe habere soleamus, nisi  aliquid prorsus  agitur tunc. Non tam multi in viis qualibet hora adsumus, quod, postquam vitam Grantensem experta sum, valde dolendum esse censeo.

Universitas vim quandam bonam affert urbi, quae paene ubique in urbe patet. Mos est hic in meridiebus plus temporis in viis, foris, vivere, quod proh certo maxime desiderabo etiamsi non potui paene umquam foris exire studiorum causa.

Quid amplius? Amicis, condiscipuis atque magistris mihil nisi gratias agere possum cum multa mihi  grata hic Granatae vobiscum  fuerint novosque quoque hic amicos conveni quorum, ut spero, amicitiam servabo.

Postremum, quamquam fortasse cum res maximi momenti mihi sit in primo loco totius scripti dicendum erat aut fortasse quoque totum unum scriptum totum hoc argumento dicandum, nihil nisi quam maxime et sine mora nec pausa gratias maximas agere possum Magistro Optimo Maximo Aemilio, qui me, etiamsi tantum inter paucas septimanas, perplurima optime me docuit de lyceo et de modo et arte docendi, (nam vere tunc illo in lyceo, ubi in primis me magistram appelaverunt, intellexi omnino non tantum opus, sed artem totam esse discipulos bene docere. Quia aliud est de arte docendi audire in universitate, aliquid aliud autem diversum vere docere.

Tunc, dum in lyceo versabar, sicut, ut mihi videbatur, parvum ovum quod adhuc nihil sciebat et omnia discenda habebat, vere inveni Magistrum. Illic animadverti quid vere sit cottidie in lyceis adesse et operam dare quam maxime proh nostris discipulis, et quid sit discipulos diligere, nam diligendi sunt ut ipse Magister saepe dicit.

Postquam tuas optimas scholas, tuaque optima consilia, quae finem habere non videntur, vidi, utinam possim saltem quam plurimos possim discipulos docere ita ut Latinam Graecamque linguas earumque cultus quam maxime ament, ut haec omnia amant iam tui discipuli, quos novisse potui.
Gratias iterum maximas optime, impiger, victor, Magister Aemilii, etiamsi fortasse vere nulla in lingua, neque fortasse Latina, satis gratias agere potero.

Etiamsi procul sum, etiamsi iam septentriones (meae quoque carissimae!) me advocant, fatendum est pars cordis mihi hic Granatae mansuram.

Utinam possim mox reddire.


[1]Sic ille in epistula eum appellavit atque scripsit.
[2]Epistula, a magistro data inter scholas, litteris more antiquo scriptis secuta sum ad hoc efficiendum, qua de causa fortasse aliqua verba non omnino more classico scripta invenietis.

2 comments:

  1. Pulchre necnon eleganter scriptum,sed hoc cavendum censeo,verbum placendi regere nominativum et dativum, non accusativum et dativum.E.g.: Consulatus Ciceronis non mihi placet.

    ReplyDelete
  2. Fui in Granata aestate anno 2017, et perplacuerunt urbs monumentaque eius. Et cibus, quia in Vandalitia, ut fortasse in tota Hispania, semper optime editur! Consentio cui scribisti de tempestate aestiva: calores sunt graves, sed mihi haud videtur incommodum quod pati non potest. Aër est enim siccissimus. Hic in Italia septentrionali, ex contario, nequitur et respirare humiditate, et sub umbra ipsa cum sedeo sudo et patior, etsi temperatura non tam alta est quam in Hispania meridionali.

    ReplyDelete

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...