Wednesday, November 1, 2017

La Llorona (sive Plorans illa)

Media nocte, ut fama fert, phantasma quoddam per vias errare solet, est enim imago feminae infelicis quae "Vae! Meis filiis!" queritur, terrorem inferens cuilibet mortalium qui eam exaudiet. Etiam ferocissimus quisque, cum primum vesperascit, domum petit. Et qui forte feminam illam aspexerunt, sensus amittunt et vitam.

Narratur esse anima Luisae cuiusdam, quondam formosissima puella quam multi petebant uxorem, neque umquam eam exire domo videbant nisi intempesta nocte. Tunc, foras exibat amantem conveniendi causa (quidam Dominus Nuño de Montes-Claros).

Quoddam die, vicini domum Luisae patefactam invenerunt, ob quam rem eam domo fugisse una cum Domino Nuño colligerunt. Et verum erat, nam inter amantes convenerat ut constituta die una fugam caperent quo possent amori se libenter dare. Dominus Nuño Luisae villa donavit, et mox stirps quoque eis fuit. Neque umquam nuptias fecerunt.

Annis volventibus, amor Domini Ñuño erga feminam minuebatur, et saepissime domo aberat, dum castissima Luisa maerens liberos curabat. Olim, nocte concubia, postquam Luisa pueros tres ad lectulos appossuerat, egreditur et domum Domini Nuño petit. Cui ubi appropinquavit, mirata est videns quantum concursum hominum ad magnificum convivium venisset. Quaerit tunc a ministro quae esset causa tanti festi, cui respondet Dominum Nuño eo ipso die uxorem duxisse.

Luisa talia credere non poterat, donec ipsa coniuges laetantes vidit... Tunc, amens, in viam iterum ruere, domum petere ubi pugionem quaerere et liberos, horribile visu, interficere.

Ubi ad sensus redivit, tanti facinoris eam paenitevit, in viam se iterum dedit et per silentium noctis clamabat: "Vae! Meis filiis!". Custodes sine mora, cognito scelere, Luisam capiunt atque capitis condemnant. Mane tamen, coram populo videndi studioso, Luisa postremum clamorem ad caelum tollit, animamque eam relinquit.

Ab eo tempore, femina graviter gemens, crinibus passis atque albis vestibus induta, per vias vagari dicitur.  

1 comment:

  1. Fabula iucundissima! Fabulae omnis orbis terrae mihi placent, sed maxime lego fabulae antiqitatis. ☺ Interdum societates sunt - „La Llorona“ cum „Banshee“ comparari est?

    ReplyDelete

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...