Sunday, November 19, 2017

Transcriptio quinti colloquii

mendum

vocabulum aptius

quomodo pronuntiari debeat

Abi: Salvete omnes... iterum! Exoptati venitis ad nostrum quintum colloquium et gratias maximas vobis agimus ut semper, sed praesertim matri Annae quae nos assidue audit etiam si latine non callet. Et dicendum est hoc esse tertium conatum huius diei quia aliqua de causa colloquium non bene cessit antea, ergo utinam bonum sit nunc!

Anna: Ita! Utinam, quaeso!


Abi: Ita, bene, primum rogandum est quid factum sit septimana praeterita. Bene te habes Lida?

Lida: Ita, hic omnia optime se habent, nihil magni momenti factum est, praeter quod aliquot tecta volabant sed necesse est dicere quod Bohemia est in sinu Europae, ergo non habemus oceanum, mare... ergo non assueti sumus ad maximos ventos et neque ad terrae motus. Ergo etiam si magni venti veniunt, nemo paratus est, praesertim non tecta! Sed pro certo, si comparatur cum ventis, qui erant in Civitatibus Foederatis aut cum quod factum est in Mexico olim, nihil est. Sed cur non poteram adesse in colloquio? Erat quia propter ventos ceciderunt multae arbores et saepe factum est quod ceciderunt ad illa fila quae vim electricam ferunt, ergo multi non habebant vim electricam sicut nos; ergo non potui quia non habuimus rete. Et quod erat immo maioris momenti (propter frigora hic) non habiumus illas res quae calefaciunt cubicula.

Anna: In Bohemia hoc est maxima difficultas!.  

Lida: Ita!

Abi: Sane gaudemus te bene valere et nobiscum adesse iterum.

Anna: Bene venias iterum!

Lida: Gratias!

Anna: Ergo, Lida, quid fecisti septimana praeterita?

Lida: Ergo, postquam omnia reparavimus et in sumum locum ponimus posuimus, postquam omnia in horto volabant etiam usque ad vicinos, die Lunae et die Martis nihil feci quia habui ferias, non iam habeo proh dolor. Ergo potui manere domi. Die Mercurii conveni cum amicabus in urbe et sumpsimus una cafeam et locutae sumus. Die Iovis curavi de sororibus et una petivimus museum cum puppis et ludibus ludis antiquis. Valde mihi placuit quia ego iam fui in eodem museo, cum puella eram. Etiam est pulcherrimum quia est in illo maximo castello Pragense. Ergo est pulcherrimum illic ambulare. Die Veneris quoque curavi de sororibus et fuimus in alio museo, ubi erant... in uno tabulato tabulatu erat de vita primi presidentis rei publicae Bohemicae et Slovacae, eo tempore, qui erat praesidens post p
Primum Bellum Omnium Gentium, id est, anno millessimo nongentessimo duodevicessimo (1918). Erat de vita eius et mihi multum placuit quia mihi multum placet illus illud tempus historiae. In secundo tabulato tabulatu erat de illa fabula biblica quae vocatur de nave Noemi. Hoc sororibus multum placuit quia erant multae bestiae illic et poterant ludere et tangere et multum eis placuit. Et die Veneris vespere convenimus cum amicam matris Germanam, quae studuit prorsus Secundo Bello Omnium Gentium et de tempore quo potestatem habuit ille vir qui vocatur Hitler et de campis ubi laborabant et saepissime quoque occidebant occidebantur Iudaei et sic. Et multum mihi placuit. Quid tu, Anna, fecisti?

Anna: Ego autem habui septimanam satis taediosam quia… id est nunc operam do maxime in universitate. Ergo plerumque peto universitatem et nihil feci nisi hoc. Quamquam die Mercurii festum fuit, ut iam dixi in praeterito colloquio, ego plerumque non multum celebro et immo, una cum condiscipulis feci opusculum in domo quadam ergo vere non habui ferias. Nihil nisi petere universitatem et pati universitate et talia feci tota septimana. Ego quoque volo iam ferias habere! Sed vere non fuit septimana iucunda. Quid de te, Abi?

Abi: Mihi quasi fuerunt feriae hac septimana. Primum propter festum de Die Mortuorum, et secundum quia fere singulis diebus aegrotabam ergo, quamquam multa volebam facere hac septimana, non valui quia debui manere domi ergo… tantum dicendum est me die Mercurii petivisse nocte cementerium una cum parentibus. Erat grex hominum qui ambulabant et narrabant fabulas de iis hominibus qui sepulti erant in eo loco. Et fuit valde pulchrum quia etiam erant in modi musici nos quoque depinximus facies nostras tamquam calvae.

Anna: In ipso cementerio?!

Abi: Ita, auditur mirum fortasse sed fuit iucundum. Omnes laetantes eramus illic. Hoc factum est hac septimana.

Anna: Ergo, auditores et auditrices hodie… id est nunc aperiamus argumentum nonne? Hodie velīmus colloqui de quo modo tempus fungatur in nostris terris. Ergo, ut intelligatis, Abi, quota hora est apud te?

Abi: Meridies, meridies et dimidia.

Anna: Et apud te, Lida?

Lida: Hic est hora septima cum dimidia.

Anna: Sicut in Hispania. Ergo, Abi, si est tibi Meridie Meridies nunc, sumpsisti ientaculum sed non prandium adhuc nonne?

Abi: Verum dicis. Iam sumpsi ientaculum una cum fratribus sed adhuc exspectamus prandium.

Anna: Ego iam sumpsi prandium et si multum exspectamus, Lida cenabit nobiscum hodie. Quia hoc est dicendum nonne? Quomodo funguntur in Hispania, et in Mexico et in Bohemia talia. Ergo, Lida, quomodo funguntur apud te?

Lida: Necesse est dicere quod, proh certo, quaeque familia habet suum modum, sed in universum in Bohemia homines ientant hora septima, octava... et postea hora decima cum dimidia capiunt aliquid parvum edendum, saepe est aliquid dulce tantum. Et hora duodecima sive hora prima (sed hoc iam satis sero est) habemus prandium. Saepe fit ut homines vetiores vetustiores sicut aviae aut avii quoque sumunt sumant prandium hora undecima. Postea hora quarta habemus tempus ubi rursus sumimus tantum aliquid parvum, saepe cum cafea. Et ab hora quinta usque ad horam octavam habemus cenam. Saepissime homines cenant hora sexta sive septima sed differt a quaque familia.

Anna: Et omnino differt a nobis, nonne, Abi?

Abi: Inter nos fortasse simillimum est nonne?

Anna: Ita, visne tu narrare?

Abi: Bene, apud nos homines solent ientare fortasse hora septima, hora octava. Id est, ii qui tempus habent ad ientandum, ii qui non habent debent currere ad scholas et talia.

Anna: Et secum ferre ientaculum, nonne? Et postea ientare alicubi.

Abi: Ita, sic! Postea, fortasse... si est tempus, etiam quidam aliquid comedunt meridie sed maximi momenti est prandium, id est, quod habemus inter horam secundam et horam quartam, plerumque. Et postremum est cena inde ab hora octava quae potest produci usque ad multam noctem, sicut in familia mea, ubi solemus cenare hora nona et sermonem producere.

Anna: Apud nos in Hispania est fere idem. Bene, ientaculum est fere idem, nonne? Fortasse hora septima, octava pendet a die et a familia et a tempore. Prandium est etiam ab hora secunda usque ad horam quartam, plusminusve. Immo, hora tertia audiuntur nuntia. Et cena est plerumque ab hora nona usque ad noctem, pendet a familia et a cibo. Sed ut scitis prorsus ego, aut potius in familia mea, non cenamus. Sed plerumque Hispani cenant, tantum nos non cenamus. Id est fortasse hora octava sumpsimus sumimus socolatam, cafeam aut aliquid dulcem et satis. Sed plerumque cenandum est hora nona aut nocte. Sed non sic facio.

Abi: Vos estis mirae Hispanae!

Anna: Ita! Sum satis mira… bene sumus, quia mater quoque idem facit, non tantum ego.
Quidni quaeque hodie potest narrare diem suum, nonne? Quid faciamus cotidie.
Ergo, ego plerumque nunc surgo fortasse hora octava… bene, tintinabulum sonat hora octava ego surgo quondocumque possum. Surgo hora octava plus minusve, iento et nunc temporis, quia facio lauream magistralem, habeo scholas vespere ergo plerumque mane maneo domi et disco vel scribo opuscula vel facio talia.
Prandium sumo plerumque in caupona quae est infra, quia domina quae hanc domum habet… id est, familia eius etiam habet cauponam infra et optime editur, est optimum. Plerumque edo illic et postea peto universitatem, plerumque ab hora tertia cum dimidia usque ad nona nonam cum dimidia et postea revertor et iam. Et non sumo cenam! Sed plerumque est sic quamquam quaque septimana fere mutantur horae propter lauream duplicem quam facio, ergo est insania maxima. Sed usque ad Nativitatem erit sic, id est debeo pati. Quid de te, Abi?

Abi: Bene, ego saepe negotiosissima sum. Nunc temporis surgo paulo ante lucem fortasse hora sexta. Postquam lavo corpus et vestes induo, domo proficiscor et sunt mihi scholae recitandae mane. Habeo discipulum, qui discit linguam Hispanicam, ergo eum doceo ter in septimana. Et debeo fortasse… fere duas horas vehi tramine subterraneo.

Anna: Tramine subterraneo?!

Abi: Ita, tramine subterraneo. Si possum considere bene, aliquid lego, sed si non, plerumque audio Sermones Raedarios vel aliquid, a Quomodo Dicitur factum sive a Latinitio… sic. Ergo non tempus tero, nonne?

Anna: Saltem habes iter Latinum.

Abi: Ita, saltem. Interdum difficile est mutare linguas iterum. Plus semel locuta sum cum discipulis latine. Et sunt qui intellegunt! Postea sunt mihi quaternas horas recitandas quaternae horae recitandae hispanice iterum. Postea, id est, hora secunda debeo petere universitatem ubi binas horas cotidie linguam Mexicanam antiquam disco, id est, ea quae vocatur Nauatlaca et postea singulam horam audio linguae Lusitanicae, et tandem aliquando hora sexta revenio [domum] ubi debeo scholas parare ad insequentem diem… sic est. Hora nonna ut dixi ceno cum familia.

Anna: Quid de te, Lida?

Lida: Ego surgo (si habeo scholas) intra septimanam surgo hora sexta et, si habeo tempus, iento sed non saepe fit. Ab hora octava cum dimidia habeo scholas usque ad horam duodecimam. Et postea habemus unam horam ad prandium, postea rursus habemus scholas usque ad horam sextam, et postea revertor domum et summo cenam, postea facio exercitia ad scholam et postea peto lectum hora nona sive decima.

Anna: Lida, nonne vos habetis horas miras ad res faciendas? Quia hoc semper audiveram.

Lida: Habemus legem quod ab hora decima nocte usque ad horam sextam mane non licet facere strepitum magnum foris neque in domo. Est vera lex et multae multi advenae nesciunt de hac re, quod est mangni momenti! Quia si vos capiunt custodes publici necesse est solvere pecuniam! Ergo si venitis in Bohemiam, cavete post horam decimam!

Anna: Ita! Ego pro certo habeo Bohemos posse maximam pecuniam accipere ab
Hispanis quia pro certo illam regulam neque sciunt neque sequuntur, nonne? Saltem in via mea plerumque est maximum strepitum etiam hora sexta mane.

Abi: Ita, etiam apud me.

Anna: Etaim si vultis possum vobis narrare qua de causa in Hispania horam miram habeamus, nonne? Quia, ut audivistis, mihi quoque est hora septima cum dimidia. Si cogitatis de loco ubi sita est Hispania, debuissemus habere horam Lusitanorum, nonne? Sed non habemus. Causa est partim propter historiam nisi fallor, propter mutationem quam fecit ille homo qui fuit dictator in Hispania. Et nisi memoria me fallit, ille voluit habere horam Germanorum. Ergo hac de causa mutavit horam et hac de causa nunc est hora septima cum dimidia et non sexta cum dimidia ut oportet. Sic perreximus... Ah! Et certe sunt qui dicant nos debere nunc iam mutare, nonne? Quidni mutemus et recte faciamus? Sed est aliquantilum difficile quia multi volunt mutare, multi nolunt et alia… et hoc facit ut possim menini de homine quodam, cui (nisi fallor ante aliquos annos) interrogaverunt in aparatu illo televisifico utrum velit vellet mutare horam in Hispania an non. Et ille habitat, (habitabat potius) prope finem inter Hispaniam et Lusitaniam, et statim responsum dedit et dixit: “Non, quaeso! Nolite mutare! Maneamus hoc modo. Non possum pati si mutamus.” Quia ille, propter mutationem poterat omnia facere tempore. Liberos relinquebat in schola hora, dicamus, nona ut oportebat, et petebat locum ubi operam dabat, quod erat in Lusitania, ergo vere hora nona tempore perveniebat! Nisi fallor erat sic aut inversa ratione sed vere hoc faciebat, id est, propter mutationem horarum valebat omnia facere tempore. Et si mutabamus non habebat tempus ergo statim dixit: “Quaeso, nolite mutare!”
Abi, ego velim tibi aliquid interrogare quia ego numquam passa sum, sed quomodo est pati mutatione horarum maxima cum petis Europam?

Abi: Ah! Ita, est difficile. Ille homo fortasse iter faciebat in tempore, nonne? Ergo idem mihi visum est cum debeo domum reverti ab Europa quia inversa ratione debes iter facere ergo tempore pervenis, nonne? Fortasse eodem die quamquam est iter quindecim horarum interdum, ergo eodem die pervenis. Sed primi dies sunt difficillimi quia debes assuescere ad omnia. Praeterea est maxima difficultas cum vis colloqui cum familia quia debes horam constituere qua quae omnibus conveniat. Si discrimen est septem horarum vere difficillimum est. Sed, bene, nonne est quod nos facimus?

Anna: Ita! Quaque septimana. Hac de causa est maxima difficultas nonne?

Abi: Ita! Sed saltem dies apud me producitur quo possim omnia perficere et in rete imponere...

Lida: Ita!

Abi:...eodem die.

Anna: Ita, sicut fabulas terrificas ponere in pagella. Quia mihi iam erat, bene, nobis iam erat die primo mensis Novembris ergo non tempore perfeceramus sed tu potuisti.

Abi: Hoc est bonum!

Anna: Ita, hoc est bonum!
Bene, praeterea, ut scitis vel aestate et hieme mutamus horam, nonne? Ergo quid de hac re putatis? Ego saltem nescio quia semper fecimus hoc modo ergo… nisi fallor, causa est ut servemus vim electricam, nonne?

Lida: Ita.

Abi: Est.

Anna: Et nescio, sunt qui dicant non fungi, sunt qui dicant esse optimum… nescio. Non mihi facile est aperte dicere quidquid velim quia nescio, numquam multum cogitaveram de hac re. Tantum mutatur et mutandum est, satis. Quod placet est illo die quo debemus mutare, praesertim hieme placet maxime cum obdormio, quia hoc anno, septimana praeterita, factum est! Obdormivi nimis, surrexi, et debebam  perficere opusculum. Surrexi sicut hora decima, aut decima cum dimidia et surrexi et cogitavi: “Oh dei boni, quid faciam? Iam non habeo tempus, nimis dormivi”. Et postea animadverti in telephono (quia telephonum statim mutatum est) esse horam nonam cum dimidiam ergo unam horam plus habebam ad dormiendum vel ad operam dandam ergo fuit optimum!
Et aestate saltem placet cum dies multum producitur, nonne? Ergo fere hora decima, propter dies et propter horam, est hora decima vespertina et adhuc est lux! Hoc maxime placet!

Abi: Ita, hoc prorsus est quod ego volebam dicere. Mihi optimum videtur tempus aestivum quia lux, sol adest plus temporis. Ut ita dicam, mihi non placet exire in viam cum non est lux ergo... ita.

Anna: Nemini placet.

Lida: Sed quod est pessimum quod hic iam ab hora quarta hieme non est lux. Ergo ego hieme, cum peto scholam non est lux, et cum revenio post scholam quoque non est lux.

Anna: Hora quarta?

Lida: Ita.

Anna: Hic fortasse est… bene, nunc iam non est lux, ergo fortasse hora septima aut sexta cum dimidia hieme.

Abi: Apud nos hieme fortasse hora septima… fortasse paulo antea, ita. Fortasse nimis queror propter hanc rem quia numquam habitavi in Europa sive neve in alio loco ubi advesperascit nimis mature hieme, nonne?

Anna: Ita, bene, ut credo iam satis multum produximus colloquium, fortasse iam oportet valedicere nonne?
Valete omnes! Ut semper, in pagella nobis scribere et consila et alia et quidquid censeatis dicere potestis. Etiam transcriptionem transcriptio praeteriti colloquii etiam parata est quamquam nondum potuimus in rete ponere et faciamus quandocumque possīmus, nolite curare, non oblitae sumus. Et etiam dicendum est (ut iam Abi dixit antea) id est, nos iam ter conatae conatas esse hoc colloquium facere, nonne? Ergo utinam bene se habeat nunc et possimus pergere, quia quamquam maxime volumus vobiscum colloqui omnibus, etiam oportet operam dare ad universitatem et ad lyceum et ad omnia, nonne? Ut credo magistri non erunt tam laeti si operam non damus. Ergo, valete omnes!

Lida: Valete!

Abi: Ita, valeatis!

No comments:

Post a Comment

Similia

DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO

  Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...