Sunday, February 23, 2020
Sunday, February 2, 2020
Fabula aleis scripta II: Fabula de Septimo
En secunda fabula praeterita aestate facta cum aleis fabularum... omnia fieri possunt cum illis aleis iucundissimis!

„Da mihi
quinque ! “ clamabat frater. Tandem in somnio fratrem ad festum comitavit. Dum
in festo erant iterum repente horrida tempestas orta est et propter sonum aquae
se concacavit.
In illo ipso loco
festi propter ictum fulminis incendium ortum est in quo multi flores mortui sunt.
Propterea
quod Decimus exstinguere ignem potuit,
Septimus ei donum praebuit: lagoenam aquae.
Septimus postea Clementiam
vocavit et convenerunt apud fontem ad una Brundisium petendum. Brundisii erat
magna bibliotheca in domo Clementiae, quae Septimo libros monstravit. Laetus, Septimus
cum libris ludebat at inter libros unum plenum veneni invenit. Calidus Septimus
suspicatus est et microscopium postulavit sed eodem tempore, sub tecto
bibliothecae domus apium erat ex qua una in bibliothecam intravit. Apis
puncturam fecit in malo (fructus) Septimi et miser apes effugere conatus est
sed soror quaedam Clementiae parvum unicornum habebat, quocum alias sorores pulsabat.
Septimus nesciebat quo se verteret quod ex altera parte minabatur apes et ex
altera parte sorores inter se pulsantes.
Postremum, domus
apium maximam difficultatem habuit et omnes apes in Septimum impetum fecerunt!
Subscribe to:
Posts (Atom)
Similia
DE HAC MAXIMA PAUSA IN FORO ROMANO
Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...
-
Salvete omnes, auditores lectoresque: Ut iam proh certo animadvertistis, abhinc aliquas septimanas nihil novum in lucem editum est in Fo...
-
Fere omnibus in terris dies natales hominum celebrantur diversis modis. At illae dies non tantum nostris temporibus celebrantur neque nup...