Quae sumus?
Duae amicae: Lída et Anna quarum lingua communis est, et semper fuit, Latina (et Graeca aliquando).
Quaeque in diversis terris habitat atque diversas linguas loquitur, lingua autem Romanorum nos coniunxit amicitia.
Hac ipsa de causa in foro Romano adsumus! Nam in foro Romano omnes congruebant homines ex diversis terris, Romae. In foro Romano latine vel graece colloquebantur et in ipso foro conveniebant una. Ergo bene veniatis omnes!
Consilium maximi momenti huius pagellae est ut una lingua Latina fruamur eamque discamus. In animo habuimus hunc locum in rete omnium gentium conficere ut ipsae melius meliusque linguam Urbis aeternae coleremus. Hoc modo exercere, gaudere et frui velimus et sic etiam aliis Latinae Graecaeque linguae fautoribus prodesse eosque delectare.
Gratias agere velimus Alexandro Veronensi, qui primum laterculum, ut ita dicamus, possuit in mentem forte proponens ut etiam nos aliquid faceremus ad linguam colendam. Ex illo consilio tandem haec pagella orta est. Gratias tibi!
Gratias etiam agere velimus omnibus magistris qui nos docuerunt, docent, et docebunt. Nemo enim poterit umquam quamlibet linguam omnino discere quia quoddammodo semper discipuli sumus.
Bene veniatis omnes ad forum Romanum!
No comments:
Post a Comment